Prev TOC Next
[See page image]

Page 227-228

 

227 HOMILIA LXIII. 228

adducit quam Dei cognitio, ex qua nos nihil esse discimus, sod quaecunque habemus ab illo manare, et accepta ipsi esse ferenda. Yerumtamen etsi improbi homines et increduli turgent arrogantia et superbia, non tamen efferuntur arroganter, nisi quadam occasione peculiari. Quare si plenis velis aura ipsis afflaverit, et rideant ipsis omnia, tum insolenter sese gerunt, exsultant, et triumphos agunt: hinc fit ut nullis amplius retineantur repagulis: sod plenis buccis sese praedicent, of blasphemas in ipsum Deum voces evomant. sibi quiddam divinum adscribant, Deum parvi faciant. Nihil arduum et difficile sibi fingunt. Sic rebus prosperis insoleseunt improbi et profani homines: et bonoribus ac gratia qua valcnt sic inebriantur, ut nulla supersit in ipsis moderatio, sod fanaticorum et furiosorum instar debacchentur. Sed quo magis efferuntur, eo graviore lapsu deinde casuri sunt. Nam si quis, exempli gratia, velit in at;re volare, necesse est praeceps feratur: sod si tres quatuorve pedes in altum saliat, cadere quidem sod non eollum frangere poterit. Ant si quis ex altissima turri velit in terram desilire, sane sexcentis mortibus pereat oportet. Idem Dei contemptoribus contingit. Nam natura superbi et arrogantes, si quod a Deo peculia.re beneficium accipiant, et ex voto ipsis res suecedant, sic insolescunt, ut nulla illos modestia retineat: sod insolenter sese gerant, et tanquam ebrii prorsus insaniant: et quum coelos ipsos conscensuri videntur, deinde graviore et magis horrendo casu decidant. Quemadmodum igitur accidit, ut quum Deus permittit Dos omni humano praesidio destitui, improbi et increduli floreant et rebus secundis insolescant, sod tamen graviore casu decidant et cervices frangant, ita et cum Goliatho ham factum est. Davidem enim inermem intuitus despexit, et sannis etiam excepit: Tune ad me, inquit, venis tanquam adversum canem? Quis to es qui audes adversum me progredi? Denique Davidi maledixit in this suis. Qualis quantaque hominis superbia Iudibrio habentis quidquid Dei viventis est? Quam blasphemus isto gigas, Davidi maledicens in idolis quae a Philistaeis colebantur? quasi adversus Deum possint aliquid idola gentium. Atque istis minis Davidem ille gigas terrere voluit: set ille contra maiorem inde occasionem Doi magnifaciendi capit: et blasphemi hominis in Dei maiestatem contumehis excitatur. Sane prius ilium vidimus in Deo seem omnetn collocasse, et suam fortitudinem constituisse: verum tamen impurum illum audiens virus suum tanta arrogantia in Deum ipsum effundontem, veluti subditis calcaribus ma.gis est ad preces stimulatus, quibus et Deum invocavit, et virtutem ipsius magnifice praedicavit, exspectans a Domino quod speraverat in hoc certamine praesens auxilium. Nam se ipso satis noverat, nempe non tantum inermem,

sod et imbellem, ac proinde, ni Deus ipse iuvet, mortis certum apparere periculum, ex qua solus Deus liberare ipsum possit: quod et facturum sibi pollicetur. Et idcirco ham gratiarum actionem meditatur, quasi ham quam exspectabat victoria potitus. Quamobrem no miremur, et ne aegre feramus si Deus non magna pompa, et magno quodam apparatu nos ex periculis vult liberare, sod contra potius in infirmitate veluti languentes relinquit, adeo ut hostibus undique cingamur, et laqueis ipsorum irretiti . videamur, et in potestatem ipsorum ham ham venturi et opprimendi ab ipsis, denique in nos nibil- non moliantur, et nullo resistente pravam voluntatem suam impleant, et malis .obruant, ne, inquam, ista miremur. Quid ita vero? Nempe Deus eos excaecat et in propinquam perniciem praeeipitat: perinde enim agit cum illis haec permittendo ac si quis ebrioso et intemperanti vinum affatim suppeditet, quo non satietur donee obrutus vel suffocetur, vel in stuporem aut frenesin incidat. Eadem sane ratio est incredulorum et improborum hominum superbia et arrogantia turgentium, qua sic inebriantur ut in furorem et rabiem vertantur, quamdiu occasio illis offertur saeviendi, sibique ariidere fortunam arbitrantur.

Et de illis bactenus: nos vero contra Davidis exemplum imitari discamus, blasphemis illis gigantis vocibus haec spei et fidei plena verba opponentis

Tu venis ad me cum gladio, et _ hasta, et clypeo: ego autem venio ad to in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel. Sane doctus a Deo David ita loquutus est, et quidem antequam prophetiae donum in ipso appareret, et ad eam perfectionem venisset, quam deinde a Domino accepit: sod in ea virtute profecit, et perseveravit. Profecto iste opilio non frequentarat scholas, neque magnos doctores audiverat, a quibus scientiam diseeret, et nihilominus tamen ad summam sapientiam pervenit et scientiae fastigium attigit, quae in hoc sita est, ut Deus unus sit nobis omnium instar, et in eo eiusque bonitate fiduciam et spem omnem nostram collocemus. Quis ergo Davidem hoc docuit? Non doctorum quos diu frequentarit cura, set Dei spiritus tam excelsam ipsi sapientiam infudit, longe perfectius quam si multos annos doctissimorum virorum scholas frequentasset. Num vero postquam ad regiam dignitatem pervenit immutatus est? Minime vero, set rex et propheta insignis eandem mentem et eadem verba retinuit, sic enim Psal. 33 loquitur: Non est rex qui servetur m.ultitudine copiarum, potens non eripitur mudtitudine ziraum: mendax est equus ad salutem, et multitudine roboris sui non liberat sessorem. Anima nostra praestotatur Iehovam, auxilium nostrum et scutum nostrum est. Nunquam ergo David, mento titubavit nunqam immutatus est: quam mentem habuit rusticus et opilio, et quam in Deo fiduciam,