Prev TOC Next
[See page image]

Page 225-226

 

225 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gYII. 226 rito de populo Israelitico actum esse dixisset, prae sentemque mortem sine ape auxilii, nisi coelitus ipse Deus manum admovisset. David itaque Golia thum superans hoc apparatu testatum fecit nullum hie humanis viribus ant industriao locum esse re lictum, sod Daum usum Davide tanquam instru mento per se inutili: sibique uni reservasse gloriam salutis quam populo suo tune attulit. Istud igitur in primis observandum ex eo quod David omnibus armis spoliari voluit. Namque potuisset facile in toto exercitu galeam sibi convenientem, et loricam, gladiumque invenire, ut non plane inermis in prae lium progrederetur. Sed illum sic oportuit homi num exponi ludibrio. Et praeterea non est dubium quin gravis tentatio invaserit omnes eos qui hunc apparatum intuebantur. Sed illorum fidem sic ex plorare Deus voluit. Quare quod Davidem adver sus Goliathum progredi permiserunt, animi quadam perturbatione factum est: quemadmodum heri dixi mus excaccatum fuisse Saulem quum Davidem di mitteret. Qui vero sensu aliquo praediti fuerunt sine dubio iuvenem illum sine horrore non potue runt videre sese eertae morti exponentem: sad Deus eosdem confirmavit, et in bonam spem erexit. De nique David non apparat se ad praelium ea sibi arma comparans quibus munire se homines solent: sad quam semel infixit animo sententiam, in eadem perstat, Daum sine humanis praesidiis victoriam de hoste concessurum : quandoquidem Dei virtus et potentia nullis humanis praesidiis nititur: quae sibi soli sufficit, et non opus babet aliunde mutuari. Quamobrem hanc utilitatem ex historia praesenti reportemus, ut si miseram ecclesiam viderimus afflictam, et velut aviculam ante aucupis laqueos fugitantem, ant tanquam miseras et pauculas oves Mille lupis circumdatas laborare, et undique sic premi ut nullus evadendi locus appareat, et nulla praesidia humana se offerant, teneamus tamen nos a Deo in suorum numerum esse receptos, ac pro inde ipsum singularem nostri curam habere, et fa cile superaturum quascunque mundus adversum nos vires excitarit: et ex Mille mortis periculis quoties voluerit erepturum. Neque vero abs re interdum patitur Deus omnibus nos humanis praesidiis de stitui, ut ad ipsum assurgere discamus, et ab ipso solo pendere, ut quum eius auxilium experti fueri mus, et hostes profligati fuerint, virtutem ipsius miraculosam agnoscentes non simus ingrati, neque eo pravitatis deveniamus ut nostris viribus, ant fortunae quidquam adscribamus, sad sursum ad Daum corda nostra attollamus, et terrenis istis omnibus renunciemus : hanc, inquam, ob causam Deus saepe patitur Dos omnibus humanis praesidiis nudari. Caeterum et ista nobis prodesse debent, ut comparationem instituamus divinae erga nos bonitatis, cum ea qua reliquum mundum prosequi Calvini opera. Vol. XXX ,

tur. Nam ipsius quidem bonitas usque ad ipsas bestias pertingit : et solem suum oriri etiam super improbos facit: et increduli bonis ipsius nutriuntur, et virtute ipsius conservantur. Sed speciale est filiorum Dei privilegium et particularis gratia: et paternus amor prae dilectione qua reliquam mundi partem complectitur. Quamobrem magnifacere bonitatem illam debemus, et dignis laudibus efferre: certo persuasi fore irritos rerum omnium creatarum adversum nos conatus, et pro vanis et inanibus rebus habeamus despiciamusque quidquid adversum nos insurrexerit; quandoquidem Deo placuit nos a reliquo mundo eximere: suamque ecclesiam tueri, et quidem extraordinariis mediis vult : quod nos multiplex experientia satis superque docuit.

Pergamus ad reliqua Goliathumque vicissim adversum Davidem gradientem inspiciamus. Itaque Goliathus arroganter et fastuose adversus illum progressus despexit, quod non essot eiusdem cum ipso qualitatis: et istis verbis eonqueritur: Numquid ego canis sum, quod to venis ad me cum baculo ? Davidem ludibrio habuit quod cum baculo pastorali son. pedo progrederetur, tanquam adversus canem, et its ex iracundia infit : Yeni ad me, et dabo car ves teas volatilibus coeli et bestiis terrae. Cui Da vid respondens sit: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad to an nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, cui expro brasti. Quasi dicat, Deus ille Israel est in quo totius populi sita est virtus. Tu bane virtutem contempsisti et ludibrio habuisti: quare ipse senties Dei auxilium adversum te. Hine fit magis conspi cuum quod iam ante attigi, Deum voluisse populum suum tune servare modo quodam extraordinario, et hominum sententia plane ridiculo : ut liberationis laus omnis Deo soli tribucretur: quod homines proclives sint in Dei contemptum, et debito ipsum honore frustrentur. Interim vero Deus suos nos trosque hostes excaecat, quum debilitatem nostram intuentur, et iam paratum suis faucibus bolum ar bitrantur, ideoque superbia maxima efferuntur, quae interitum et ruinam ipsorum accelerat. Duobus igitur modis patefit Dei potestas et bonitas, quum nos omnibus humanis praesidiis nudatos adiuvat. Nam ex parte hostes nostros confusioni exponit: ex altera vero nos ad so invitat et allicit, ut ipsius tutelae et protectioni nos totos committamus: et praeparat etiam ut nostrae salutis gratias ipsi aga mus. Increduli vero sane semper arrogantia tur gent: nihil enim magis deiicit hominem quam very fides et Dei cognitio. Nam omnibus hominibus natura vitium est insitum superbia, et eminendi super alios cupiditas : ut' sit accidens inseparabile ab hominum natura superbia, arrogant.ia et temeri tas: adeo quidem ut vel in intimis med:ullis resi deat. Nihil autem magis ad veram humilitatem 15