Prev TOC Next
[See page image]

Page 223-224

 

223 HOMILIA LXIII. 224

stipites staremus. Sed quum extrema quibus urgemur pericula novimus et sentimus, et illis excitati ad Deum confugitnus, tum satin amplam materiam babemus consolationis, qua eunetis tentationibus resistamus. Uaeterum si Dei bonitatem in parte aliqua sumus experti, et in alia speremus non defuturam : ac persuasi simus Deum qui ex illo periculo nos eripuit ex hoc etiam erepturum. Nam summum imperium Deus obtinet in omnes res creatas: ac proinde potestatem nobis adversus quaecunque metum intulerint auxilium ferendi: quam sine dubio a nobis invocatus exseret: modo ut patrem et servatorem ipsum agnoscamus et precemur: quandoquideui certissimum est ipsum suorum filiorum utilitatem tantum et commodum quaerere. Quamobrem licet Dei egrogiam erga nos voluntatem non simus experti omnibus modis, sufficiat nobis certoque persuasi simus, non si a dextris eius auxilium sensimus, etiam a sinistris sonsuros, et ex omnibus periculis tam terrenis quam aereis ereptum ire.

Sequitur deinceps: Et induit Saul David vestimentis sues, et imposuit galeam aeream super coput eius, et vestivit cum lorica. Accinctus ergo David gladio eius super vestem seam, coepit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem

dixitgue David ad Saul: Non possum sic incedere, quid usxon non babeo, et deposuit ea. Et tulit baculwm sumn queen semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente: et misfit eon in peg-am pastoralem quam habebat secum et fundam mane tulit: et processit adversus Philistaeum. Hie in primis quaeritur, quomodo Saulis arma Davidi aptata sent, quandoquidem Saul erat, sicut huius historiae initio dictum est, ingentis staturae: David autem adhuc iuvenis longe minoris. Nulla itaque convenientia duorum istorum corporum. Sed quid impedit quominus arma temporum illorum :udia et crassiora convenire potuerint minoris staturae quidem homini, Bed tamen non minus forti et robusto? David itaque licet statura minor Saule, ferre tamen eius galeam et reliquam armaturam potuit. Nihilomiuus tamen David omnem illam armaturam tanquam inutilem, et quae impedimentopotius esset, abiecit: et tanquam rusticus cum baculo, funda et lapidibus adversus immanem illum gigantem progressus est. Sane non est dubium quin Doi spiritus illum impulerit, et omnibus illis armis exui voluerit, no victoria fortitudini hominum tribueretur, sod unius Doi opus agnosceretur, quemadmodum pluribus infra dicturi sumus. David itaque Saulis armis abiectis, baculo suo pastorale, funda et lapidibus contentus in cortamen progreditur. Hie vero si quis allegorias quaesiverit, et subtiliorem expositionem, puta quinque illos lapillos significare quinque libros Mosis, id est legem. Et Davidem Bola fide fuisse armatum. Et positos lapillos in

pera, significare conscientiam tanquam fidei thecam: ridicule fecerit, et de sacrae scripturae autoritate tantundem detraxerit. Neque enim ita ludendum est in sacris, quae cum simplicitate et reverentia Bunt explicanda. Sane qui delicatis Bunt auribus istiusmodi expositionibus delectantur, quas tamen tanquam luem infestam fugere debemus. Quare hie nobis sufficiat discere, Deum servasse suum populum sine opere humano, ut esset ipsius gloria longe celebrior, et hominibus omnis occasio superbieudi suasque laudes praedieandi tolleretur: quod deinceps ipsum Davidem praedicantem audiemus. Etsi vero nonnunquam Deus adhibet externa media quibus in periculis adiuvemur, tamen ad eas angustias redigit, ut omnibus destituti humanis auxiliis morti proximi videamur, et licet undequaque circumspiciamus nullum tamen appareat ab hominibus auxilium. Quid ita vero Deus suos in tantas angustias coniicit? Nempe ut firmum istud retineatur fundamentum, ecclesiae salutem a Domini manu Bola proficisci, quam miris modis et miraculosis vult conservare. Sane nemo negat obsessam eivitatem, et non captain ab hostibus, divino beneficio acceptam liberationem referri oportere. Et victorem principem, ac de suis hostibus triumphantem, Deo victoriam debere, licet militum egregia virtus et fortitudo fuerit, certum est. Sed ut solet Deus res istas terrenas administrare, sic vult in eeclesia speciales quasdam else notas quibus a reliquis mundi statibus discernatur, et ab omnibus temporalibus. Nam etsi Dei providentia in omnes res creatas extendatur, non in homines tantum : ecclesiae suae tamen, cuius protector et defensor est, singularem curam gerit : quae doctrina tam frequens est Iota passim scriptura, ut ea non plane imbutos esse necesse sit. Modis igitur extraordinariis Deus ecelesiam suam conservat et tuetur, ut ab ipsius unius virtute salutem ipsius manare sciamus: et multis insignibus exemplis iam a multis saeculis ratam hanc doctrinam fecit: Bed quod hoc loco proponitur non ultimum inter alia locum debet obtinere. Nam intuemur hie populum israeliticum trementem, non tantum ad aspectum numerosae hostium multitudinis, et armorum, Bed etiam ad unius istius hominis intuitum : quo immanes minas iactante, singuli statim in latebras diffugerunt. Tanto tamen tamque periculoso morbo remedium quaerebatur, quare longe alius apparatus ex humane sensus ratione quaerebatur, quam qui se hie offert. Quid enim effecturus videtur rusticus homo et ovium pastor, qui praelio nunquam interfuerat, qui cum hoste manum nunquam conseruerat? qui vel a stabulis vela domo paterna nunquam recesserat? qui denique iunermis, sine galea, sine loriea, sine clypeo, solo bacula armatus adversus hostem progrediebatur? Sane qui hunc apparatum conspexisset, me-