Prev TOC Next
[See page image]

Page 221-222

 

221 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVII.

quae causa est cur saepe defieiamus, et tanto terrors percellamur ab bostibus undique circumsepti, ut ne Deum quidem invocare possimus, neque auxilium ab ipsius misericordia implorare, nisi quod semisepulta iacent quaecunque ab ipso benefacta accepimus? Contra vero David etiarn profitetur se in summis difficultatibus constitutum dies antiquos memoria repetivisse: ac proinde non tantum de its cogitare quae ipsemet quamdiu vixit de Dei virtute et bonitate erga se expertus est : sed etiam veteres historias beneficiorum Dei erga populum revocare in memoriam, ut quae scripta sunt in suum usum transferat. Ac sane quum in Deo spew nostram collocare iubemur, non sunt ipsius beneficia restringenda ad ea quae ia.m habemus experientia comperta: sed longius est extendenda: ut cognoscamus Deum inde ab omni sacculo suos servasse, et in rebus angustis auxilium ipsis tulisse. Hanc ob causam voluit Deus veterum patrum historias monumentis conscribi et in sacram paginam conferri, non tantum ut norimus Abrahamum, Mosen, Davidem et alios patriarcbas Dei gratia servatos, et in rebus angustis auxilio divino adiutos, sed ut liberationes illas in nostrum usum et utilitatem convertamus. At si ad fidei nostrae confirmationem debemus memoria repetere quaecunque beneficia Deus in suam ecclesiam contulit, quanta erit ingratitudo, et quantus stupor non eorum meminisse quae singuli a Deo benefacta acceperunt, et ex its in exspectatione divinae bonitatis confirmari? Ecquis enim iam a teneris unguiculis, quis, inquam, non inde iam ab utero sensit quam bonus Deus erga se, quam potens, quam munificus in eos qui ad ipsum confugiunt, et in ipso solo conquiescunt: ac proinde non habeat persuasum, fideles ad Deum confugientes sue spe nunquam excisuros? Sic ita-que David fidem suam roborabat, memoria insignis illius divini erga se beneficii, quo non tantum evaserat leonis et ursi ungues et fauces, sed eosdem interemerat: cuius rei fidem facit potissimum conclusio ipsius his verbis: Dominus qui eruit me de menu leonis, et de mane ursi, ipse nee liberabit de manu Philistaei huius. Quibus docemur benefacta Dei ergs nos referenda esse in futurum tempus: Deus enim sui semper est similis, neque eius unquam imminuitur potentia: et in eos qui ipsum invocant misoricors et in auxilium ipsorum promptus. Quandoquidem igitur perpetua est Dei bonitas et virtus ac potentia, et immutabilis voluntas, facile possumus concludere fore ut quemadmodum nos hactenus in nostris difficultatibus et rebus angustis adiuvit, eundem se erga nos in finem usque praebeat. Nae si rebus creatis Deus esset similis, de ipsius constantia et fide merito dubitaremus, et si bodie potuit et voluit, crasne possit et velit in dubium vocare. Nam bomines non habent semper

pro sue erga 222 constantem voluntatem, neque potentiam et vires immutabiles et continuas: ita.que si esset ipsis Deus similis, diceretur non omnibus posse satisfacere, alios edam esse qui se adiuvari ab ipso postulent: ac proinde dubii semper haesitaremus, quemadmo dum qui ab bominibus pendent nihil firmum ba bent neque stabile. Sed in Deum nihil tale cadit. Nam qui heri potens fuit, eadem hodie potentia praeditus est: qui bonus, eadem bonitate: quare qui nos voluntate voluit nostri misereri, nunquam mutari potest, sed eandem semper fidem et constantiam retinet. Ex istorum igitur comme moratione facile eolligimus, Dei auxilium nunquam nobis defuturum: sed quomadmodum praeteritis temporibus iuvit, etiam in praesenti adiuturum, modo ne ipsi impedimento simus. Nae sic decet nos sacram scripturam in usum nostrum referre, et Dei beneficia praeterita in confirmationem futuro rum assumere. Nam et firmum illud in sacris ponitur fundamentum, Deum nunquam relinquere imperfectum opus manuum suarum : sed quod semel incepit ad suum finem perducere. Quamobrem semel in suam clientelam et tutelam receptos cer tum est nunquam derelicturum, et semel atque ite rum ereptos ex periculis nunquam deserturum, sed semper tutaturum et defensurum donee in aeternam salutem tandem incolumes deduxerit. Hinc igitur apparet unde nascatur illa in nobis diffidentia, quum periculis hine inde urgemur, quum rumori bus terremur, quum hostibus saevissimis cingimur, quum denique metu imminentis exitii percellimur, nempe ex oblivione divinorum beneficiorum quibus antea fuimus affecti, sed quae statim exciderunt nobis et veluti pedibus conculcata sunt. Nam si de illis serio, ut par est, cogitaremus, certum est nos in Davidis sententiam conclusuros, Deum qui antea nobis in rebus angustis adfuit, etiam adverso tempore adfuturum, ex periculis erepturum, ex luto et coeno ipso retracturum; et adversus hostes nostros dimieaturum, et clypeo gr-_::ae ipsius tec tos miraculose ex ipsorum faucibus erepturum. Is enim ~ - qui afflictionum amaritudinem sue dulce dine lenit siquidem bonus est, et bonitas ipsius erga suos permanet. Quare discamus ita meditari bona quae Dei menu percepimus, ut non dubitemus quin si nos in its exercuerimus, et omne studium nostrum posuerimus, vera fiducia cum vera conso lations coniuncta muniamur et armemur adversus quaecunque ingruerint in nos 1 ericula, certum ex spectantes ab ipso auxilium, et veluti iam atratam ad ipsum invocandum viam babentes, ne vereamur ipsum precibus interpellare dubii et incerti sitne nos auditurus annon. Sane fateor nos non esse adeo duros et hebetes, ut sensum omnem exueri mus: nam si poriculis nuilis afficeremur, nulla in Deum fiducia nostra esset, sed tanquam trunci et