Prev TOC Next
[See page image]

Page 211-212

 

211 HOMILIA LXII. 212

quae Deus pro sua egregia in nos voluntate largitus est, et inde rixarum occasionem quaerunt. Sane si quis Davidi fecisset optionem, credo equidem ipsum sua conditions contentum libenter alteri cessurum fuisse regendi populi dignitatem. Nam et quid ipse de so profiteatur postquam rex fuisset electus, et Deus illum in administrations rexisset et gubernasset, quod beneficium summum ahis regibus non fuit inter gentes communicatum, nempe se fuisso sicut puerum nuper ablactatum a matre sua, se non babuisse magnos spiritus, neque animum ad dignitates et praeeminentiam applicuisse : et quidem iureiurando affirmat, so nunquaaz aggressum res magnas aut arduas supra quam ipsi conveniret, sod semper in humilitate ambulasse, nunquam elatum sua dignitate. Quandoquidem igitur David scse continuit et tam modeste gessit licet regiam potestatem adeptus, verisimile est illum oves pascentem et privatam vitam agentem fuisse sua sorts contentum, neque, si Deus permitteret, ad altiora aspiraturum fuisse. Quare quum a fratre nunc tam acerbe increpatur, et quidem tam contumeliose, gray em illi fuisse imuriam non mirum est. Sed Deus ita solet suos ad patientiam exercere. Hine itaque discamus, quod ante attigi, Deo nostra opera utente ad sui nominis gloriam promovendam, et nos donis excellentibus sancti sui spiritus ornante, si increduli et improbi homines odiis iniquis Dos persequantur, et perturbare ac veluti lacerare nitantur, patienter illa omnia ferre, quandoquidem Deus nostram patientiam illis modis explorat et exercet : et praeterea cognoscamus non hoc demum, sed multis retro lapsis saeculis vitium istud hominum mentes occupasse. Sed agite perpendamus quanta caecitate feriantur, quos ista lees invidiae et malitiae semel occupavit, et ita fascinavit, ut quibuscum ipsis sit negotium non videant, et in obvium quemque temere ferantur. Nam; quaeso, quid sibi volunt Eliabi verba illa: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Dicas Eliabum hie rusticun: quempiam mendicum compellare, qnum tamen do domo paterna hie ageretur, Davidi pauculas oves exprobrans, quas etiam in deserto pasceret. Davidem libenter afficeret dedeeore, quod in ipsum tamcn et totam patris familiam redundabat. Erant enim tune familiarum opes et nobilitas pecudum greges. Hine apparet vehementes illas passiones, quibus sese velut laxis habenis abripi homines sinunt, ut sine iudicio et ratione in quaevis obvia ferantur, in ipsorum dedecus et ignominiam 'verti, ut its inferiores esse cogantur quibus superiores esse volebant. Tanto itaque ardentius nos oportet Deum precari, ut nostros afectus cohibeat, et ne nos sinat vanitate et bonorum cupiditate superari , vel invidia alienae felicitatis laborare, quum excellentibus ornatos donis eos con-

spiciemus, in quod vitium Eliabum his lapsum aspicimus.

Sed quid David ad illa respondet? Quid vero, inquit, fefi ? numquid non verbum est? Yox hebraea siDnificat verbum. Itaque quidam ita responsum Davidis interpretantur, quasi dieat: Quid tibi vis? verba inania profundis : quid ita suceenses si verbum unum protuli. Alii vero, quasi dicat, paulo post rem de qua loquobatur perficiendam : et ita comparationem instituat praesentis cum futuro: Tu vehementer irasceris quod tuo iudicio stulte et temere loquutus sim : sed quum rem perfecero, turn babebis occasionem mirandi. Sed haee expositio coacta est. Itaque verba Davidis simpliciter sumi possunt, ut est vulgata expositio; ut nempe non arguat fratrem mendacii, sed sit contentus accusationem ipsius repellere. Itaque ait: Quae dicis, verba sunt, quum posset dicere esse mendacium. Tu dicis me venisse ut praelium viderem, et tibi probe cognitam superbiam meam et cordis mei malitiam: sane to inania verba fundis, nulloque fundameDto niteris. Quandoque vero vox illa -IZ1 sumitur pro ordine vel more, ut quum dicitur Dominus noster Iesus Christus dicitur rex constitutus secundum ordinem Melchieedechi; nam ibi vox illa -1:1 exprimitur. Quem sensum si sequamur etiam optime quadrabit, ut ita David fratris calumniam repellat: Tu me superbiae et arrogantiae, to curiositatis insimulas, an vero nune primum in castra veni? Nam antea vidimus Davidem ire et redire solitum ad Saulem, et deinde ad pascendas oves reverti : atque verisimile est non hac una vice missum a patre ad fratres, de quibus antea etiam sollicitus David ad eos invisendos venerit. Bene itaque conveniet hie census, ut dicat non superbiae, non arrogantiae, non curiositati adscribendum quod venerit a patre missus, et quidem non hac una vice et die, sed secundum ordinem et morem a patre servari solitum. Et ita nos decet obtrectatoribus et maledicis os claudere, quos certum est multos fore semper, ' licet cum cura et sollicitudine ambulemus, et dare off'endiculum caveamus. Neque enim prohibere iucredulos possumus quin de nobis male loquantur, quandoquidem semper ad maledicta guttur apertum habent, etiam sine occssione. Sed quid agas? Nimirum quod monet apostolus, ut per gloriam et ignominiam, per convicia et laudes ambulemus, quoties ita visum Deo fuerit. Et tamen semper parati simus ad obtrectatores et maledicos arguendos quum malitia et effraeni arrogantia in nos surrexerint: ut nempe improbis ignominia nos aspergere et obruere conantibus, bona conscientia nitamur, et veritate tanquam clypeo tegamur, et quascunque calumnias et maledicta repellamus.