Prev TOC Next
[See page image]

Page 213-214

 

213 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVII. 214

etsi non expressum eat Davidem sese ad singulare certamen cum Goliatho suscipiendum obtulisse, facile tamen ex ipsa contextus serie collinitur. Nam deinceps sequitur, audits esse verba quae loquutus est David, et annunciata in conspectu Saul. Ad quem et fuisse adductum, loquutumque in haec verba: Non concidat cor cuiusquam in eo, ego servus tuns vadam, et pugnabo adversus Philistaeum. Sane non temere verba illa David profudit, ut saepe solent adolescentes temere multa suscipere, ut nihil tam arduum quod non se facile superaturos arbitrentur, et ut dici solet proverbio, lunam dentibus accepturi videantur. Nempe se non norunt, et nullam habent experientiam, ut difficultatem eorum quae suscipiunt dignoscant. Inde fit ut saepe adolescentes aequo sint audaciores, et praecipites in pericula ruant, a quibus non emergunt. Sane temeritas illa nascitur partim ex eo quod se ipsos non norunt vana quadam sui opinione praeoccupati, partim quod rerum aunt imperiti. Nihil simile David passus eat, quemadmodum deinceps videbimus. Nihil enim de suis viribus sibi pollicitus eat, adversus gigantem Goliathum singulari certamine congredi paratus: quem satis noverat ease veluti leonem aut ursum a quo posset momento dilaniari : sed in Deum spem omnem collocavit, et coelitus auxilium exspectavit, de se ipso nihil sperans. Quin imo notandum Davidem impulsu sancti spiritus its loquutum. Nam qui tam modeste de se sensit, et nunquam res magnas aggredi voluit, quomodo iam tam arduum negotium, nisi operante intus divina virtute, suscepisset? Quare necesse est fateamur singularem illum fuisse sancti spiritus motum, Davidem ad illud eertamen excitantem. Sane saepe Deus sic extraordinaria ratione operatur in its qui facinus aliquod insigne et memoria dignum aggrediuntur. Quamobrem diligenter distinguendae sunt virtutes ordinariae fidelium Dei servorum, a donis singularibus et propriis ac extraordinariis. Nam si de obedientia quae Deo debetur, de patientia, de humilitate caeterisque iustiusmodi virtutibus agatur, ad omnes fideles ista pertinent. Nam its singuli confirmamur in doctrina quae Dei verbo continetur; et si fidelis alicuius vitae sanctimoniam et virtutem cum praecepta doctrina conferamus, eo magis nos ad virtutem excitari et confirmari oportet. Sed quaedam sunt virtutes, ut ante dixi, propriae quorundum quas non op'ortet in exemplum trahi, et pro generali regula constitui: qualis hie Davidis fervor et virtus proponitur, quod fuit ad tempus speciale quoddam privilegium : et re ipsa David fecit manifestum se a Dee electum ut ad regiam dignitatem perveniret. Sane fateor in hoc certamine conspicuas esse virtutes quae ad nos etiam pertinent, et quae ad ecclesiae singula membra extendi debent. Talis eat fiducia illa Davidis

in Dei potentia: talis recordatio beneficiorum quae a Dee acceperat, a quo fortitudinem et animi praestantiam habebat: quae nunquam illum in rebus angustis et paene desperatis deseruit, sed semper fovit et confirmavit. Tantam Davidis constantiam intuentes, in exemplum assumere et imitari debemus. Neque vero tamen sperandum eat fore ut Deus Dos semper adiuvet in gigante aliquo superando, quemadmodum Davidem iuvit. Quare licet se David ultro ad singulare certamcn obtulerit, nos tamen ipsos diligenter intueri decet, aliquid arduum et difficile suscepturos, viresne nobis sufficiant, an eam divini motus vim in nobis sentiamus quae nobis felicem exitum polliceatur. Verumtamen etsi virium nostrarum imbeeillitatem sentiamus, non ideo tamen labor in its quae sunt nostrae vocationis fugiendus eat. Nam quos Deus ad aliquod munus vocavit, et quibus certain imposuit provinciam, quae hoc vel illud requirat, licet DOS infirmiWtis nostrae sensus tardiores efficiat, pergendum tamen in vocatione, et superanda omnis ferendo eat difficultas: et Deus invocandus, ut vitiis nostris medeatur, et defectionem nostram suppleat. Sed si de re agatur quae Dos necessitate non urgeat, et ad quam nos non obliget conditio ad quam a Dee vocati simus, Deum precemur ut nos inspiret et regat suo spiritu, ac patefaciat qua in re nostram operam requirat: neque nos sinat vel digitum sine ipsius praescripto et voluntate movere: ac proinde nobis ipse praeeat, quem sequamur ut discipuli magistrum, et sub eius auspiciis tuti, simus.

Deinceps sequitur, Saulem voluisse Davidem ab hoc certamine deterrere, his verbis: Non vales resistere Philistaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es, hic autem vir bellator eat ab adolescen tia sua. Aetatis maturao viros certum eat non esse pares viribus invenibus, neque cum illis conferen dos, quod eorum aetas effoeta sit: quare Goliath hie pro veterano milite non effoetae sed mediocris aetatis accipitur. David autem etsi virilem aetatem attigerat , puer tamen appellatur, quod nondum vires integras habeat, quandoquidem ad annum us que quadragesimum augeri vires hominum etiam hodie certum eat: etsi vehementer labefactatum eat humanum genus, et singuli homines mundi senec tam in se ipsis repraesentant, iam effoeti quos in tegris adhuc viribus esse oporteret: tamen eo tem pore vir quadragenarius aut etiam quinquagenarius fortior et robustior esse poterat, quam adolescens aliquis, quam aetatem David attigerat. Hanc ob causam Saul illum reiicit tanquam non idoneum ad pugnam : veritus ne ipse summum dedecus et ignominiam ineurreret, si iuvenis ille a Goliatho gigante sine negotio debellaretur. Nam provocationis leges ferebant, ut si a Goliatho singulari certamine propositus adversarius superaretur, Israelitae se 14*