Prev TOC Next
[See page image]

Page 205-206

 

205 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYII. 206

magna regis ease promissa, quibus ad certamen possit aliquis commoveri, nempe multis divitiis a rege donandum eum qui gigantem illum debellarit, et praeterea filiam regis in matrimonium accepturum, generumque regis futurum. Quae in castris satin nota fuisse videntur. Sed cui, quaeso, narrantur? Nam quis Davidem unquam existimasset tam arduum certamen suscepturum? Quare verisimile eat milites its seso mutuis colloquiis cohortatos

Ergone iste gigas tantum Israelitis dedecus inuret? Nemone uspiam erit qui certamen adversus eum suscipiat? Mirum sane ni fiat: rex enim filiam suam promisit praemium illi qui Goliathum certamine singulari prostrarit, et opes ac divitias multas largietur, domumque nobilitabit, ut tributis et vectigalibus omnibus sit libera. Nullusne ad tanta praemia sere offeret? Nemone auxilium in tanta difficultate feret? Nullusne in tanto exercitu reperietur qui singulari eertamine cum gigante illo congredi audeat ? Denique singttli videntur suis commilitonibus animos facere voluisse, quos ipsi non babebant, quandoquidem quisque pro se periculum fugiebat et aversabatur. Neque istud mirum videri debet quod experientia ipsa comprobatur. Nam si do subeundis periculis aut aliquo munere difficili suscipiendo agitrrr, quisque peritus eat et eloquens in aliis ad illud adeundum cohortandis, neque desunt rationes quibus eon impellant : Eia agite sodales, non tam ardua res neque tam difficilis quam prae se fert. Semel arrodendum fraenum et aliquid audendum. Si praeda facienda, si spea aliqua lucri uspiam apparet, quis non etiam vitae suae periculo conatur rem aggredi? Eequis vero vir fortis tam angustis rebus periculum subire refugiat? Denique Demo non eat eloquens in aliis cohortandis: sod Demo tamen vult subire periculum, Demo non appetit quiescere et in tuto esse. Pauci reperiuntur qui rebus difficilibus vitam profundere parati sint, etsi multi valde sint eloquentes in rationibus explicandis, ob quas non sit ullum vel vitae periculum refugiendum. Hune morem licet hoc loco nobis tanquam i·r speculo contemplari. Nam totis castris baec fuisae inter milites colloquia videntur: Nemone adversus Goliathum progredietur, quum tam eximia sint a rege proposita praemia! Sed interim nemo illorum sese offert, singuli sibi timent et periculum fugiunt. Quamobrem tanto diligentius haec doctrina eat meditanda, quanto gravius peccatur a multis, ut Deum precemur ne permittat, ahis animum despondentibus et adire pericula recusantibus, non segnescere et pavore diffugere, sod quum necessitas flagitarit parati simus vel vitae dispendio quaelibet adire pericula, ut officio nostro secundum vocationem nostram fungamar. Et quo magis alios deficere viderimus eo ma.gis ad faciendum officium incitemur, neqire alio-

rum effugia moremur qui alieno plerumque exemplo se tueri volunt: Nor videmus, inquiunt, alios de istis commoveri, et si non ultro istud aggrediamur, veniemus in aliorum contemptum, et ipsi non irridebunt. Et istis effugiis occasionem quaerimus segnitiem nostram et ignaviam occultandi. Nos itaque contra, ut ante dixi, si deficere alios viderimus, audentiores simus, Deumque vocantem non cognoscamus, et auxilium promittentem, quasique manu ducentem sequamur. Neque miremur si alii fugiant, quemadmodum no mirari quidem debemus, si isti de quibus hie ,igitur, sese mutuo quidem hortantur, sod interim singuli pedem referunt, et pro viribus periculum fugiunt, et quum res postulat, officio desunt. Nae oportebat ipsos suam ignaviam et inertiarn accusare, sod alii alios increpant, quisque miratur nullum moveri promissis regirs, sod Demo tamen rem aggreditur. Sane sic videas hodie multos, qui, tot malis et vitiis ac corruptelis inter non regnantibus, commoventur magnopere, et diligenter in aliorum vitia inquirunt, et cernunt acutum : et modo hunc, modo illum carpunt, gravique sententia feriunt, denique a maximo ad minimum omnes communi consensu in vitia et corruptelas iDvebuntur: et darn in alios sententiam ferunt, se sue suffragio, licet incauti, condemnant. Ergo inquinnt, quanta passim morum corruptio, quanta ubique confusio regnat? Hine invehuntur in ebriosos, in helluones, in gurgites, parasitas, blaterones, scortatores, adulteros, blasphemes, fures, foeneratores, latrones, homicidas, periuros, obtrectatores, haereticos, ignavos et inertes, denique in omnia vitia severius invehuntur et declamitant: Demo non vult adversus istiusmodi homines flagitiosos sententiam ferre. Yerum enim vero non satis eat in alios invehi, nisi a to ipso facias initium, ut deinde liberius alios reprebendas. Nam quinam plerumque vitiis illis laborare deprebenduntur, nisi qui Bunt in aliis carpendis audacissimi? et qui quaelibet flagitia simulationis et bypocriseos pallio tegunt? Quare si fratres aut proxrtuos vitio laborare aliquo videamus, diligenter illos corripiendos fateor, sod its tamen ut a nobis initium faciamus, et in Dei timore sic ambulare discamus, DO in similia vitia incidamus, et ne verbis quidem et ore vitia condemnemus, quae tamen in pectore foveamus, et de quibus etiam con vlOCl possimus.

Porro in sequentibus Davidis verbis: Quis esL hie Philistaeus incircumcisus, qui exprobravit aciem Dei viventis? summa ipsius apparet pietas, qua sola excitatur, non autem ambitione ut fore solent qui viri fortes et magnanimi volunt haberi, gloriam apud homines quaerere, vel privatas familiarum iniurias ulcisci, vel saltem victoriae titulo gloriari

deniquo si quod eximium et forte facinus homines admittunt, vanitate potius et superbia et arrogantia