Prev TOC Next
[See page image]

Page 201-202

 

201 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %YII. 202

gentium. Nam quum Deus per prophetam praedixit, so designare Davidem regem: tum videtur factus eo remotior et alienior. Quare hie in primis consideranda Dei providentia praeter admirabilom bonitatem: sunt enim haec omnia praeter hominum opinionem gesta, et humano captui incomprehensibilia. Ecce enim Goliathus exercitum Israelitarum lacessebat et ad singulare certamen provocabat: cuius clamoribus adoo sunt obstupefacti totius exercitus animi, ut omnino conciderint, et fractis viribus iam iam sine praelio videantur in Philistaeorum potestatem venturi : tanta fuit istius gigantis gloriatio, quum nullus adversus sum auderet prodire. Res itaque deploratae videbantur, et ultimo ease loco. Interim vero ubi erat David? Oves in pascuis vel in stabulis curabat: quare longe a Goliatho remotus populo ferre auxilium non poterat. Sed sum pater, rerum futurarum inscius, ad fratres visitandos in castra mittit: sola illum cura filiorum exercet, valeantne, et quid rerum agant: itaque victum et opsonium ad aliquot dies perferri iubet. Sed interim David quasi Dei manu in castra deducitur: neque enim ista fortuito contigerunt: sed admiranda et incomprehensibili Dei sapientia gesta sunt: caecutientibus interim hominibus, divinorumque consiliorum prorsus ignaris. Deus ergo Davidem arcano sue consilio ducit in castra, exitum quem deinceps audituri sumus habiturum. Non ergo abs re hie repetitur Isal habuisse octo filios, quorum minimus erat David, et quidem in agris pascens oves, et abiectissimus in domo paterna. Sed Deus illum in castra venire vult. Qua vero occasions? Nae ad fratres missus a patre, de opere divino quod sequutum eat non cogitabat. Sed Deus its solet opus suum prorinovere, ut nobis instrumentis utatur ad consilii sui impletionem, illius tamen ignaris. Ae proinde laudi duci nobis non debet quidquid a nobis perficitur. Sed suam potentiam Deus its patefacit, quum nostra opera utitur, ut licet prorsus divini consilii ignari, tamen faciamus quae ne cogitatione quidem existimavissemus posse contingere. Sane David non veniebat in castra ea mente, ut tam insigne facinus, apud omnes aetates summis laudibus efferendum faceret, populum nempe Dei liberaret et in libertatem assereret. Longe aberat ipsius eogitatio ab hoe facto. Quanquam quum opus ipsum aggreditur, re ipsa testatum facit, se a Dee singulari constantia et invicta fortitudine iam ante donatum : sed tamen consilium ipsius non fuit initio nisi fratrum visitatio. Hine discamus Deum, lieet non ad aliquod ministerium vocet, et spiritus sancti sui donis excellentibus exornet, nonnunquam tamen insigne aliquod opus facturos tanquam caecos ducere, et its transverses agere, ut quis futures sit exitus ignoremus: tandemque oculos aperire, et animos fa-

cere, viamque quam non sequi velit aperire. Yerumtamen ut deiiciamur et humiliemur, et illi gloria omnis tribuatur, non ad aliquod tempus ignaros voluntatis ipsius ducit, et tamen its regit ut ad optatum finem deducat, opusque suum perficiat. Atque ista satis usitata sunt, modo velimus observare. Q.uam multos enim videas Dei servos in qualibet vitae conditione, et variis functionibus quorum opera Deus utitur, et ratione admiranda et non usitata suum opus per ipsos perficit, quos si tamen intuearis, et quomodo praeparaverint se ipsos, et quae initia fuerint eorum quae Deus per ipsos effecit, illos nunquam cogitasse de istis, sed ab its semper potius alienos fuisse, et in contrarium spectasse, et a Deo repents affiatos et impulses comperies. Hie igitur diligenter animadvertamus, Deo volente nostris laboribus benedicere, et uti nostra opera ad ecclesiae suae commodum, et ad sui nominis gloriam, non offerri nobis ullam occasionem gloriandi, et non efferendi, siquidem operis primordia et primi motus non a nobis proficiscuntur: sed potius agnosceudum non omnia Deo accepts referre debere, a quo tanquam caeci deducti sumus : ac proinde non nostris viribus, non industriae nostrae, quidquid laude dignum a nobis gestum eat, attribuendum, sed uni Deo gloriam omnem tribuendam. Haec itaque meditemur in illorum verborum expositione, Davidem venisse in castra, nullum alium in finem quam ut fratres visitaret, ipsorumque statum patri referret: ac proinde fuisse futurorum ignarum, quae tamen Deus noverat et ipsum ad illa perfieienda deducebat, cuius rei deinde fidem fecit exitus.

Porro sequitur patrem misisse filiis qui in castris erant, ephi polentae, puta ad pultem conficiendam, quod quum in tabernaculis essent non facile carnos, aut pisces, aut aliud tale opsonium nancisci poterant. Et praeterea quod in illis orientalibus regionibus longe maior servaretur sobrietas quam in quibus vivimus. Et istud etiam hodie videre licet in Turcis, qui parvo contenti vivunt, quum ahis qui aliter assueverunt multum obsoniorum vix sufficiat. Ergo ex regionis illius more Isal filiis mittit aliquantulum polentae, cum deeem panibus : quibus adiicit decem formulas casei ad tribunum deferendas, vel decem recentes ac molles caseos, vex enim Hebraea ambigua eat, et pro formulis, vel pro mollibus casein accipi potent: et malim de mollibus caseis intelligere, sed parvulis et non magni pretii. Deinde fit mentio pignorum

quum sit Isal, pignora eorum tolles : quod varie solet exponi : Alii enim de symbolo accipiunt, quod solebant accipere ne viderentur exploratores in castris. Alit pignora intelligunt, quae dederant fratres, ut iubeat Davidem solvere quod mutuo acceperant, et pignora ad se referre. Sed non sunt ista tanti momenti ut sit in illis diutius immorandum