Prev TOC Next
[See page image]

Page 177-178

 

177 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gYI. 178

et negligentiores in .ipso invocando fiamus. Ergo licet persuasi simus Dei spiritum esse nobis certum pignus perficiendae in nobis vitae aeternae, tamen ardentibus precibus petendum a Domino, ut eum in nobis continuet, et ne unquam auferat. Sed quatenus spiritus de donis particularibus dicitur, quae ad muneris alicuius functionem in aliquem conferuntur, posse abutentibus adimi sciamus, vel ita sepeliri, ut nulla sit virtutis reliqua scintilla. Atque hie est verborum istorum, spiritum Dei recessisse a Saule, genuinus sensus. Sane quotidiana experientia docet hinc fieri ut astutissimi et callidissimi quique deprehendantur, et omnibus fiant contemptibiles et ridiculi; quod multa temere et inconsiderate gerant, quae vix stultissimi habiti ab hominibus fecerint, Deo sic illorum arrogantiam persequente, ut inconsiderate et temere omnia administrent. Quid ita vero? Quod nimirum Deus ipsis spiritum sanctum suum ademerit: quemadmodum etiam Dominus apud Isaiam dicit, se sapientes in oculis suis depressurum et infatuaturum, et stupore percussurum et inebriaturum furore, ut sint instar ferarum. Cuius ergo manu fieri ista dixerimus, nisi Dei vindicis, et spiritum suum subducentis, ut a Saule factum est, propter ingratitudinem? Saul quidem sane reprobus factus gratia Doi excidit, sod et in ahis idem etiam contingit, cuiusmodi exemplum David ipse in sese ostendit, qui Psalmo 51 conqueritur, quasi sit a Doc plane reiectus et reprobatus, ac proinde precatur Deum, ut ipsi laetitiam illam salutis quam olim habuerat restituat, et spiritu libertatis induat. Tam enim apud se David expendebat qualis fuisset quamdiu horrendo illo peccato adversus Uriam admisso, et adulterio cum Bersabea, veluti veterno quodam obrutus et consopitus fuerat, nempe Dei donis et gratia spoliatus, et omnium dedecori expositus, ut non amplius illo libero spiritu quern ante acceperat frueretur: eum igitur sibi reddi supplex a Domino postulat. Quare quum Davidem tantum et talem prophetam sic loqui audimus, quale nostrum putamus esse officium, of quanta cura et sollicitudine nobis in nostra vocatione ambulandum, Deumque assidue invocandum, ut non in dies suis donis exornet et in vocatione confirmet, verbique sui virtute roboret, donee ultimum vitae nostrae finem attigerimus?

Et de istis hactenus; quae porro sequuntur quiddam habent difficultatis, et quodammodo insolentia videri possunt, nempe, et exagitabat Saudem spiritus nequam a Domino: Quinam enim potest a Domino proficisci spiritus nequam? Deum enim scimus omnis boni fontem, et nullam in Domino esse confusionem neque iniquitatem. Quare malus spiritus nihil a contrario bono spiritu Deo potent, quod astutia sua vertat in malum, accipere. Et tamen postea servi Saulis dicunt spiritum Domini Cadvini opera. Vol. XXX.

malum Saulem exagitare: quae duao loquendi

phrases insolentes videntur et blasphemae, sibique

ipsis contrariae, quum uno loco dicatur spiritus

malus a Domino: alio vero, spiritus malus Domini.

Sed nulla in istis blasphemia, nulla repugnantia

else cognoscetur, si animadverterimus quae sit Do

mini potentia in diabolos et in omnes ipsorum co

natus, ac rabiem et furorem ipsorum. Nae si Deo

sic inimicos et reluetantes diabolos arbitraremur,

ut non coerceret illos suo imperio, summam ipsis

dominationem et imperium adscriberemus, et quod

Dei unius proprium est tribueremus, non sine in

genti et detestanda blasphemia. Quare tenendum

est diabolos ita Deo subiectos esse, ut sine ipsius

permissu nihil movere possint: et licet malitia sua

et vitio depravati corruptique sint, tamen Dec in

servire, quorum opera pro suae voluntatis utatur

arbitrio, ut nihil conari sine ipsius permissu pos

sint. Ac licet proprio furore contra Dei voluntatem

ferantur, eiusque gloriam obscurare nitantur, iusti

tiamque corrumpere et inanem reddere : non tamen

voluntatem perficere posse, neque etiam sese mo

vere, nisi quantum et quatenus illis divina permittit

potentia. Quapropter diligenter est haec doctrina

meditanda et animis nostris infigenda, sine qua Dei

maiestas et gloria non subsisteret: nempe dia,bolos

else ita Domino subditos, ut vel invitos ipsi inser

vire oporteat, et licet reluctantes, eius tamen vo

luntatem et decretum perficere. Ac sane quidquid

diaboli adversum non potestatis babent in eo posi

tum est ut non cladibus multis flagellent, undo

quaecunque adversa patimur, flagella,nominantur.

An vero diabolorum ea est potestas, ut non tanquam

suas creaturas et sibi subditos puniant? Profecto

misera hominum, si se res ita haberet, conditio

esset. Scriptura igitur voce illa spiritus mali a

Domino, vel Domini, utitur, ut ostendat Deum illis

tanquam flagellis uti ad nostrarum transgressionum

coercitionem. Quare quum a diabolis affligimur,

ne existimemus Domini manum non esse superio

rem; sod sciamus potius diabolos ease tanquam

flagella, quibus ad non foriendos Deus utitur. Sic

ergo dicitur a Domino fuisse spiritus ille malus qui

Saulem exagitavit, et postea, fuisse spiritus malus

Domini: non quod a Deo malum processerit: sod

quod diaboli, suam licet in se malitiam contineant,

inviti tamen tam arctis habenis a Dec coercentur,

ut ipsi inserviant, et ipsis ad bomines flagellandos

et castigandos utatur. Sane quum de Deo qualis

in se est loquimur, sciendum est illum solum suum

in se spiritum habere, quemadmodum Paulus ait

1. Corinth. 12 donorum Dei else varietatem, sod

unum et eundem spiritum, efficientem omnia in

omnibus. Sed quum de malo spiritu, diabolos in

telligamus natura sua corruptos, qui tamen a Do

mino mittuntur, ad eon quos voluerit af$igendos,

12