Prev TOC Next
[See page image]

Page 175-176

 

175 HOMILIA LIg. 176

its quos ad baec vocavit. Ergo David, licet iam ante multis Dei donis insignis fuisset, tamen veluti renovatus fuit et novum spiritus donum accepit, quo regiam dignitatem posset sustinere. Idcirco Paulus Timotheum admonebat, ipsum accepisse Dei spiritual per manuum suarum impositionem, et alio loco, per inipositionem manuum presbytorii. Atqui certum est Timotheum quum ad evangelii praedicationem vocaretur, non fuisse novum hominem et ignarum, sed eximiis donis insignem, ex quibus apparerct Dominum velle ipsius ministerio suum opus promovere: ac proinde manuum Pauli impositione fuisse confirmatum, et ad tantum munus evangehi praedicandi a saneto spiritu dispositum. Quaproptei- ne dubitemus quin Deus operaturus sit in nobis quod utile esse cognoverit, quum vacua vasa fuerimus, et quin omni virtute et necessariis donis sit ornaturus, quum eadem ab ipso petierimus. Quid enim aliud praecludit aditum gratiae Domini, quam hominum arrogantia, qua, sibi quod non habent audent tribuere? Atqui nos mendicos else oportet, si Deum cupimus egestati nostrae succurrere. Quare si vera fide ipsum iovocemus, et tit nostri misereatur, et in ipsius cultum dirigat, precemur, nunquam defuturum ipsum nobis est certissimum. Porro divinae maledictionis signum quoddam est, quum ad aliquod munus vocati homines, non respondent vocationi: sod aut attoniti runt et stupidi, aut molles et efeminati, aut non ea stint integritate qua par est: sed adversus ordinem omnem conspirasse videntur. Sane in istis divinao vindictae signum apparet: quod alii sola ambitione malis artibus honores et dignitates ambiant, alii vi invadant, alii vero etiam pecuniis redimant. Quae est igitur tum illic sancti spiritus vis et efficacia? Nae horrendas ibidem confusiones oriri necesse est: ac proindo iustam Dei vindictam agnosci oportet, quod ignorent illi quaevis publica munera in Del cultum ferri oportere, et non licere ulli sese in publica wunera inferre et intrudere. Nam oportot eos qui ad rerum gubernacula vocantur, agnoscere se a Deo constitutos esse veluti suos ministros et legatos, cui suae administrationis ratio sit olim reddenda. Deinde plerumque fieri videmus tit, populi indignos se Dei gratis praebeant et bonis gubornatoribus, a quibus tanquam Dei legatis et procuratoribus regantur: et quum potius diabolo mancipati sint, etiam Deum permittere improbis imperium. Et quidem saepe iusto Dei iudicio fieri videmus tit improbi homines in bonos dominatum obtinoant, et propter inzpiorum iniquitatem bon ab ipsis affligantur. Cuius rei exemplum in lobo est eonspicuum, et nota Davidis prophetae querola Psal. 12, ubi horrendam confusionem in ecclesiam invectam conqueritur, et plena omnia esse improbis qui dominantur, et laxis habenis in

pios desaeviunt, tit ills et aequum omne subvertere videantur. Ergo divinae benedictionis evidentissima inter homines signa lucent, quum ii qui ad publiea munera vocantur, stint idonei et pares illis ferendis, et intelligentia, consilio, viribus et voluntate perseverandi, et cordis sinceritate et integritate donantur. Contra vero divinae ultionis, quum qui iuri dicundo prae6ciuntur, magistratus, reges et principes virtutibus necessariis destituuntur, et instar brutorum pro libidine feruntur.

Sequitur, spiritus autem Domini recessit a Saule, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. In quibus verbis observandum quod ante attigi, nempe quemadmodum Deus dona sua cumulat in its qui fideliter ipsi inserviunt, its vicissim eadem its auferre qui in officio segnescunt: ne nobis Deum esse devinctum arbitremur. Deus quidem sane munifice et large sua dons largitur: sed vicissim a nobis rectum illorum usum postulat, tit ad suum finem referantur. Neque enim saneti sui spiritus donis DOS instruit, tit ex its gratiam et autoritatem apud bommes quaeramus, aut privatis commodis studeamus, vel affectibus pravis indulgeamus: sed contra potius tit ex its Dei nomen glorificetur, et in totius populi commodum et utilitatem cedant. Neque enim nobis nati sumus sed proximis in ea vocatione ad quam Deo nos vocare placuerit. Quapropter fideliter officium facientes, Deique dona ad legitimum finem referentes, Dei nimirum gloriam et proximorum utilitatem, certum est in se quod de Davide diximus, donorum Dei continuationem et amplificationem, non ad diem unum aut alterum, sed longos annos et ad ultimum usque vitae nostrae spiritual experturos. Contra vero qui Saulem imitantur, et quum initio magnum quid de se pollicerentur, et virtutis quaedam signa ederent, deinde deficiunt, et segnius officium faciunt, et pedetentim a recto degenerant et deflectunt, illis etiam donis quae prius acceperant a Deo spoliandos esse non est dubium. Neque enim quae a Deo accepimus dona perpetua sunt futura, nisi accepta illi feramus, et tam corde quam ore praedicemus: ore quidem confitentes nos quidquid habemus ab ipse accepisse : corde vero nomen ipsius glorificantes, et ea in proximorum usum quod nostri est of'ficn convertentes. Quare nisi quaecunque habemus Deo accepta doua ferawus tit par est, certum est illis nos vel momento privandos. Ecquis igitur non metuit sibi, quis non horrebit considerans quae de Saule dicuntur, nempe, recessisse ab ipso Dei Bpi ritum. Yerum quidem istud est, Dei spiritum, quatenus est nobis arrhabo vitae coelestis quamdiu hauc vitam caducam vivimus, modo vere ab ipso regeniti simus, nunquam nobis auferendum: verumtamen in sollicitudine et timore ambulare nos iubet apostolus, ne segnescamus Deumque eontemnamus,