Prev TOC Next
[See page image]

Page 169-170

 

169 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVI. 1?U

superiorem gradum dignitatis evexit. Ex quibus exemplis Iacobi et Iosephi apparet, Deum eligentem aliquos, non pendere ab ullis causis humanis, nullamque neque personarum, neque consiliorum, neque ullius rei quae ab hominibus proficiscatur habere rationem : sed in se uno causam reperire. Quod etsi nobis novum et, insolens videatur, sic tamen illum operari necesse eat, ut omnis gloriandi occasio nobis adimatur. Quis enim primogeniturao ins inter homines instituit, quod ipse Deus approbavit, nisi Dei apiritu afflati homines, quibus primogenitos ornare hat praerogativa visum eat, ut sint reliquorum domini et caput? Et semper observatum ins istud in Dei populo, divinaque lege comprobatum. Quandoquidem igitur Deus naturae ordinem instituit, quare eundem invertit, annon eo delectatur? Minime gentium evertit, sed quoniam fere turgemus superbia et arrogantia, et nobis videmur digni quos Deus amore suo propter ingenitas virtutes complectatur, neeesse eat ipsum extraordinaria via progredi, ut eo ardentius ad ipsum invocandum commoveamur, et sciamus bona apiritualia ab ipsius mera gratia sola promanare, ac proinde soli ipsi gratias agamus, siquidem nihil a nobis ipsis profectum eat. Quin imo videmus Iosephum arbitrantem incogitanter Iacobum filiorum suorum alterum alteri praeponere, conari manum patris avertere, ne minorem maiori praeferat: caecutiebat enim Iacobus morbo senectutis, unde nasci errorem arbitrabatur Ioseph. Verum etsi Iacobi oculi hebetes essent senio, ut adapectu non discerneret uter natu maior esset, tamen consulto manus suas transversas posuit, ut dextram suam poneret super caput Ephraim, qui minor natu erat, et Iosepbum qui tranaferre manum patris conabatur, sic alloquutus eat: Crescet quidem Manasse primogenitus in populum : verumtamen frater eius minor natu crescet magis quam ipse, et semen. eius erit plenitudo gentium. Quis vero nisi Deus Iacobo id revelavit? Quamobrem hine apparet eos qui ad summos gradus aspirant, et viam ad eos facilem sibi esse persuadent, longe opinione falli, et in contrarium abire. Quare nos cum summa humilitate decet ipsius iudieia venerari et adorare, et agnoscere Deum solum nos a Into et veluti aterquilinio, ad summos honores evehere: nostrasque vires nullas ease, nosque nihil posse nisi ab ipso recipiamus, ut quaecunque dona habemus illi soli ut fonti accepta feramus.

Atque hanc utilitatem ex ills Davidis contempti et abiecti electione referamus. Quod vero de cordis ipsius integritate refertur, aciamus tale fuisse quale a Deo formatum eat. Legimus quidem loquentem its Deum in Psalmis : Davidem reperi secundum cor meum. Sed quaero, an David sua virtute et liberi arbitrii viribus id sibi cor paravit?

Nae multum abest: sed a Deo praeparatum, quod opus Domini David in sese agnoscit. Quemadmodum autem faciem nostram in speculo contemplamur, its Deus in sese omnem potentiam et virtutem contemplatur, ut nos natura vacuos omni bono donis suis pro voluntate et arbitrio exornet: quamobrem et alio Psalmo dicitur, Deum opus manuum nostrarum disponere. Deo itaque visum eat Davidem abiectae conditionis hominem ad regiam dignitatem evehere: Quid its? Nempe a caulis et pastorum stabulis eum vocavit, ut in eo fieret Dei potentia conspectior, et maiorem Dei laudandi occasionem haberet, quum se np1118 suis viribus, nulla industria, nullo consilio potuisse ad tantum dignitatis fastigium venire cognosceret. Atque D. Paulus in priore ad Corinthios satis evidenter istud docuit in fidelium electione, quum de tota ecclesia loquens, sit: Multos esse in mundo nobiles et praestantes viros, a quibus videbatur Deus posse facere initium suae electionis, sed quoniam solent homines nimium efferri gloria, et Deo se aequales facere, ut omnis carnis gloria tollatur, deiecisse alta mundi, et parva et abiecta elegisse, ut norint omnes nullam esse altitudinem neque dignitatem, nisi quae ab ipso proficiscitur. Ac sane gloriari nos in Deo par eat, et nobis ipsis gratuitam ipsius electionem gratulari. Quandoquidem enim natura sumus filii irae et maledictionis, ubi obsecro nostra erit gloriatio, nisi in eo quod adoptione facti filii Dei sumus? Quamobrem usurpanda nobis Pauli doetrina, qui Deum dicit vocare ea quae non sunt, tanquam sint, ut confundat ea quae sunt: ut cognoseamus eum ease a quo quidquid sumus habemus, ut se quisque fideliter exerceat in vocatione, et proximorum aedificationi studeat. Nam et in hunc finem nos a Into of foetore superatitionum et pravitatis eduxit, ut vasa fiamus sanctificata ad omne bonum opus: et ab infidelibus et incredulis separavit, ut in Dominum nostrum Iesum Christum inseramur. Neque vero apostolus de uno ant altero singulatim mentionem facit, sed de omnibus in gonere fidelibus : quorum patrem Abrahamum facit, et comparationem instituit Adae filiorum, cum His gratuito a Domino adoptatis. Vere enim filii Adae nascimur in mundum venientes, in qua creatione sola inest maledictio : sed renasci nos oportet, et in Dominum nostrum Iesum Christum inseri, ut in nobis obedientia Deo platens inveniatur. Et de istis hactenus.