Prev TOC Next
[See page image]

Page 167-168

 

167 HOMILIA LYIII. 168

aspiciunt virtutem quae est in hominibus. Quibus verbis ostendit a Deo nos amari, non propter ullam virtutem qua polleamus; nam licet externa quaedam species perfectionis appareat, tamen quid aliud est in Doi conspectu quam vitium? Nam aut duplici corde laboramus, aut gloriam ab hominibus venamur, aut obliquum nescio quem alium finem respicimus, aut non simplex Brit Dee placendi desiderium. Quare si Deo grati et accepti esse, eique cultum nostrum probari volumus, binc faciamus initium, ut nempe cordis nostri penetralia scrutemur, et ad ipsum sine fuco et mendacio accedamus. Hanc ob causam scripturam videmus, ostensuram qua, in re posits sit divinae legis perfectio, revocare homines ad affectus et cogitationes, praecipientem Deum amari ex toto corde, tota cogitatione et totis viribus of intellectu. Quid enim, inquit Deus per Mown : Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua? Ex quibus apparet verum Dei cultum in affectu interiore cordis esse positum. Et hoc ipsum docet Psalmista de sincere Dei cultu loquens. Quis, inquit, sacrum montem Domini conscendet? Quis in eo habitabit, quis ingredietur Domini sanctuarium? Ilomo purus rectusque corde et manibus. Manus quidem hie cum corde coniungi videmus, quod nimirum singulas vitae nostrae actiones oporteat cum corde eonsentire. Sed si pedibus manibusque et omnibus externis actionibus sic feramur in Dei cultum, Lit nihil requiri posse videatur ad perfectionem, tamen nisi ex sincero corde promanent, nihil nisi nugae et inutiles caeremoniae dici debent.

Expendamus deineeps reliqua, quibus dicuntur filii Isai omnes Samueli oblati, sed primogenitus reiectus et reprobatus a Domino, caeterique deinceps non electi. Neque vero haec reprobatio est intelligenda tanquam universalis quaedam a Dee reiectio: sed a regia dignitate deiectio et repulsa. Duplex enim est Dei eleetio: quorum altera fidelibus omnibus est communis, qua in aeternae vitae haereditatem adoptantur: foedus enim Domini ad singula ecclesiae membra, cuiuscunque ills sint aetatis, sexus, conditionis sine exceptione pertinet. Altera vero singtilaris est, quum Deus aliqucm ad functionem aliquam privatam vocat, eoque ad hoc vel illud ministerium utitur. Sic inquit Dominus noster Iesus Christus : Yes non me elegistis, sed ego vos elegi, nempe ad apostolatus ministerium. Etsi enim ex adoptione vocati sunt ad aeternam salutem apostoli, ills tamen electio pertinebat ad singulare illud apostolatus munus et officium. Electionem autem ad salutem oportet esse firmam et immutabilem, cum qua nihil habet commune electio ills ad quamlibet dignitatem. Neque enim discre-

pant inter se ad magnos honores evehi, et pravuni esse, sed ad vitam aeternam electum esse, et reprobum esse stare simul nullo modo possunt. Hie igitur quum reprobatus dicitur primogenitus ille Ism, non intelligitur a spe salutis aeternae deiectus, et a Dee condemnatus : neque enim ullius sceleris aut rebellionis damnatur, sed ab ills singulari electione in regiam dignitatem repulsus intelligitur, quae Davidi Dei voluntate servabatur. Ex quibus observandum, Deum promoventem Davidem adhuc puerum et opilionem ad regiam dignitatem, caeteris fratribus reiectis, nos docere fieri ex ipsius gratuita bonitate quod nos grates et acceptos habeat: et nihil deberi morito nostro quod huie vel illi praeferamur, quandoquidem ab ipsius sola bonitate promanat. Regni quidem hie fit mentio: sed quod fuit figura spiritualis illius quod Dominus nester Iesus Christus erat sue tempore accepturus. Et quae de unctione dicuntur, ad singula ecclesiae membra pertinent. h'uit igitur David tanquam viva imago Domini nostri Iesu Christi. Sed an insignis aliqua dignitas et virtus eum commendavit, eiusque electionem promovit? Minime gentium. Nam, ut vidimus, abiectus erat David et contemptus inter fratres: quorum tamen fit taput et dominus. Si quis excipiat Davidem coram Deo cor integrum habuisse, et quidem ipsius Domiui senteDtia : quaero vicissim : A quo acceperit cor illud purum? Neque enim a se ipso habuit: neque aliqua virtute fuit prae fratribus insignis. Quod si quis eum liberi arbitrii viribus acquisivisse dicat, sane fateatur oportet ex corrupto et tnaledicto Adami semine progenitum: ac proinde non potuisse sibi rectum affectum dare, quo ad Deum accederet, sed a Deo ipsi datum et in ipso formatum. Quare vero Deus non fecit eum primum nasci? quare primogenitum liberorum Isai non ornavit its spiritus donis quibus tantam dignitatem promereretur? Nempe hac ratione omnem superbiam et arrogantiam Deus vult deiicere et prosternere, ut Deo quosdam ad summos honores evehente, gloriam omnem soli 1111 tribuere discamus. Quare, obsecro, Deus lacobum potius quam Esavum elegit? Nonne poterat efficere ut Iacobus esset primogenitus, et its. naturae ordo et dignitas servaretur? Yerum etsi fratris talum prehenderet, primogenitura repulsus est: qaam deinde contra naturam et admirabili ratione recuperavit. Quare, inquam, ista sic eontigerunt? Nempe ut de donis quae Dei manu aecipimus loquentes discamus supra mundum ipsum efferri, et ad ipsum unum bonorum omnium fontem assurgere. Eadem ratio est filiorum Iosephi: quorum primogenitus minori postponitur: Nonne enim Deus poterat efficere, ut primus nasceretur quem alteri praeponere volebat. Sed voluit ordine naturae inferiorem esse, quem tamen nihilominus in