Prev TOC Next
[See page image]

Page 157-158

 

157 IN 1. LIB. SAMUEL. CAP. gVI. 158

videatur: cuius etiam fructus diu fuit occultus: primo ridiculum iocum dicas istam Davidis inaugurationem, qui statim ab unetione revertitur ad ovium septa, fratribus ipsius interim ad bellum Proficiscentibus, tit deinceps audituri sumus, et Saule suam dignitatem adhuc retinente. Quamobrem discamus non ferre iudicium de divinis operibus ex its quae primo apparent: led sciamus Deum velle omnem nobis oecasionem tollere gloriae et arrogantiae, quum tam infirmis mediis suum opus perficit, et virtutem cius magnifaciamus, ea credentes quae nostris sensibus comprehendere non possumus. Nam si Deus statim ab initio brachium suum exsereret, coelumque et terrain concuteret, et tit gloriam suam demonstraret omnia elementa commoveret, quis tum locus esset fidei, quum vel invites omnes ad tam mirabilia Dei opera obstupescere neeesse esset? At fides est illud quo exstant cfuae sperantur, et quae demonatrat quae non cernuntur. Itaque quum Deus in infirmitate operatur; et initia operum ipsius stint contemptibilia, ills tamen ad exitum perducit admirabilem; tit omnium hominum vires superare neeesse'sit confiteri. Qua in re satin amplum habemus argumentum exercendae nostrae fidei. Nam its sere nobis maxime patefacit admirabilis ills Dei,' quam profani homines contemnunt, providentia, in qua conquiescimus, ilium sperantes impleturum quae nostril mentibus assequi non possumus. Atque hac ratione fit conspicua nostra fides, et Deus in suis operibus glorificatur. Hano ob causam videmus Deum iam inde ab omni saeculo virtutem suam obacuris mediis illustravisse; tanquam si tantum in coelo, non autem, in his terris, splenderet, quo fideles patienter exspectare discerent, quod experientia non poterat docere: In primis autem haec doctrina usurpanda est in salutis nostrae negotio, et salutis nostrae auctore Domino nostro Iesu Christo: quem videmus primo exinanitum antequam in gloriam eveheretur. Nam etsi regia stirpe natus est, satin tamen ex prophetae scriptis apparet, nullam amplius in ills domo reliquam regiae dignitatis notam, quandoquidem fideles ad Isal patrem Davidis revocantur, qui privatus vixerat, et rura paterna bobus exercebat suis. Itaque non est inquirendum, sitne nobili genere natus, modo constet oriundum ab ills Davidis exigua familia, et domo rustica abiecti opilionis. Ac sane scimus Christum venisse in hunc mundum assumpta servi forma et misero et ignobili statu

et quasi extra hominum consortium in stabulo natum, et velut ad bestial relegatum, tit conveniret veritati cum figura. Quare. nobis hanc historiam legentibus meditanda est Esaiae sententia, surculum oriturum ex trunco Isai. Surculum enim quum dicit, rein abiectam et contemptam denotat hominum iudicio : et quidem germinaturum sit tanquam e

reciso trunco surculum, cuius nulla ante apparebant vestigia. Et nominatim meminit Isay, tit desolatam et abiectam domum denotet, ex cuius radicibus surgens hic surculus sensim adolesceret in arborem ingentem, cuius altitudo et magnitude cedros Libani longe superaret. Caeterum nostril edam temporibus applicanda sunt quae in Domini nostri Iesu Christi persona contigerunt: quibus videmus quibusdam locis redintegratae et restauratae ecclesiae primordia tam parva tamque infirma, tit improbi homines ea libere contemnant et irrideant: tit merito fideles animum abiecturi videantur, nisi alia spes, quam quae in oculos incurrunt, iilos foveret. Verum eo magis excitari non oportet, et assiduis precibus ad Deum confugere, tit omnibus tentationibus et insultibus resistamus alioqui nocituris. Quare licet ea sit primordiorum imbecillitas, ne dubitemus tamen quin suum opus Deus sit perfecturus: metum omnem abiiciamus, quandoquidem laetum exitum experiemur. Interim tamen in silentio et patientia possideamus animas nostras, et fide quaelibet obstacula superemus, opera Dei scientes longe esse hominum operibus excellentiora. Yidimus nostro saeculo evangehi repurgati primordia, eequis vero tam exiguo temporis spatio tantos progressus fore cogitavisset? Sane tam exiguo temporis intervallo, passim repurgatam evangelii doctrinam conspicimus, tit prorsus divinum opus fateri neeesse : sit. Et tamen is est ecclesiarum plerisque locis status, tit improbi virus suum evomant, sperentque brevi ultimam pestem inferre, et ad pristinam confusionem omnia revocare. Et sane infirma est ecclesia,, quae quum progressus aliquos fecisse videtur, retrorsum regreditur: quare tanto magis est animis nostril haec doctrina infigenda et usurpanda, tit unctionem Dei iussu factam intuentes, et ecientes non a Deo in regnum sacerdotale adoptatos, ne dubitemus quin sit Rind adversus quoslibet insultus protecturus. Its prophets Psal. 2 conqueritur reges, principes et populos communicatis consihis adversua se conspirasse, led Deum sit regem suum unxisse, qui regnum ipsius administret. Quibus verbis Dominus vanos et irritos fore omnes omnium hominum adversus suam ecclesiam conatus pollicetur. ' Quare in Domino conquiescamus, quandoquidem Dominus nester Iesus Cbristus electus est caput et imperator populi sui, ad omnes contumaees et rebelles contundendos et frangendos. Atque de ipsius virtute et potentia its sentiamus, ne ecclesiae imbecillitate quae in oculos incurrit territi ab ipso unquam resiliamus : led certo persuasi simus Deum opus suum ad suam perfectionem perducturum.