Prev TOC Next
[See page image]

Page 143-144

 

143 H0311LIA LA'I.

per iustitiae administros. Cessantibus autem illis et officio non fungentibus, Deus ipsoment miris modis operatur, et bomicidas istiusmodi licet ab hominibus peeuniariis muletis tantum affectos ita iusto suo iudicio persequitur, ut quibusvis fiat manifestum Deum in coelo et terris dominatum exercere : licet hominum malitia maxima ubique regnet confusio. Tanto igitur maior hie nobis adhibenda cautio, ut neque vi ulla, neque iniuriis aut contumehis proximos afficiamus, quanto est illustrior Domini do Agago vindicta. Quare si proximum iniuria affecerimus: Deum nos gravem adversarium habere sciamus: et si vitam innocentium profuderimus, nostram etiam profundendam. Neque vero morte illa corporali propterea Dei satisfactum esse iudicio sic arbitremur, ut coram ipso absolvamur

sed potius mortem illam sciamus esse veluti tesseram et signum sequuturae olim horrendae illius mortis aeternae omnibus istiusmodi sanguinariis et homicidis praeparatae. Haec igitur doctrina ex istis verbis Samuelis eruenda et retinenda nobis est, quibus Agagum compellarls dixit, cum qui mulieres multas liberis suis orbas fecerat, matrem etiam sine liberis habiturum : quasi dicat : Tu Agage fuisti multis iniuriosus, to etiam cruentus multos infantes trucidasti, to multas mulieres liberis orbasti, et multos orbos parentibus effecisti, to ergo iam tuo ipsius gladio morere, et quam aliis intulisti cladem patere. Nunquam ergo abeunt inultae et impunitae rapinae, caedes et homicidia, licet Dei vindiota pedetentim progrediatur, quae suo tandem tempore severior advenit. Caeterum observandum : Deum poenas ab Agago de propriis peccatis reposcentem, non oblivisoi priorum illorum, quae ante tot saecula se ulturum minatus fuerat. Nam quare Deus Saulem voluit Amalecitas bello persequi? Nae non tantum ulturus extorsiones et violentos impetos ipsorum a decem annis aut viginti: sed poenas repetiturus de eo quod pro viribus patres ipsorum conati fuissent populum Israeliticum arcere a possessionc terrae Chanaan, tot ante saeculis patribus ipsorum promissae : quod Dei promissionem gratuitam irritam facere voluissent: quod ecclesiae Dei fuissent hostes infensissimi: quod fratres in itinere ex improviso adorti essent, et sine occasione sanguine sibi iunctos lacessivissent. Deus itaque turn sontentiam ediderat adversus Amalecitas de funditus ipsis exstirpandis, et quidem iureiurando exserta super thronum manu confirmarat et ratum fecerat, se nunquam Amalecitis parciturum. Et quidem minas illas in tabulas refcrri iusserat in perpetuam memoriam, donee tempus implendae istius condemnationis impleretur. Saulem itaque Deus hanc provinciam suscipere iusserat. Ergo iam tot ante saecula illatas Israolitis iniurias Deus ulcisci voluit. Tercentum enim anni lapsi erant ex quo in ipso

deserti ingressu proficiscentes in terrain promissam Israelitas prohibere transitu conati fuerant, quo tempore nondum erat Agagus natus. Ex quo fit conspicua Doi vindicta in illud peccatum quod obliteratum videbatur, et perpetua oblivione deletum: quae tamen etiam peccata tam ipsius Agagi quam maiorum eomplexa est. Haec vero quo melius a nobis menti comprehend an tur, observandum quod Deus Abrahamo dixerat: Amorraeorum iniquitates nondum venisse ad iustam mensuram et cumulum. Deus turn adversus populos in quorum medio vivebat Abrahamus fert sententiam: qui sane dignissimi iam turn erant punitione, si ex iudicii sui severitate voluisset cum ipsis agere: verumtamen Deus nondum impletam ipsorum mensuram ait, et nondum impletum vindictae tempus : quasi diceret, illos nondum ad maturitatem venisse, sed loco et tempore puniendos. Atqui plus qnam ducenti quinquaginta, immo plus quam tercentum anni lapsi erant, ex quo Deus ipsis comminatus fuerat. Nam quadringenti et triginta anni intercesserant a prima promissione facta Abrahae, ad exitum usque populi ex Aegypto. Sed quomodo dieit se illos puniturum, quum tantum temporis effluxerit? In lege sane Deus dicit se puniturum iniquitatem patrum in filiis usque in tertiam et quartam generationem. Ex quibus apparet Deum punire mortuos in ipsorum progenie, et patieuter eos qui iam tum digni erant internecione tolerare: quibus etsi videtur ignoscere, non tamen ignoscit, sod. patienter tolerando condemnationem ipsorum aggravat, si perstiterint in pervicacia et obstinatione. Qluod si corpoream vindietam illos effugere contigerit, tanto magis horrendam animis ipsorum reservari certum est. Caeterum. quum liberos illorum post lapsos annos tercentum a lata sententia ulciscitur, nemini tamen iniuriam faeit. Nam quum et illi. Dei spiritu destituantur, peccata peccatis cumulant, et malum malo, et in peius semper ruunt, donee ad summum iniquitatis cumulum devenerint, cuius vindicta differri amplius non possit. Ex quo fit manifestum

Deum non ita ulcisci peccata patrum in liberis,, ut ipsi lint innocentes et iusti: et insontem non luere poenas pro some : sed Down tanta semper aeq.uitate et iustitia sua iudicia dispensare, ut peecatorem puniens post ducentos annos, aequissima tamen semper illa sit punitio, et non possit qui plectitur conqueri se pro alterius peccato poenas sustinere, quum sibi satis sit culpae conscius. Sic, exempli gratia, quum Chananaei ab Israelitis caesi fugatique. runt, etsi din dilata sententia fuerat, non poterant de ea conqueri, quod digni essent qui funditus exstirparentur: ut si quis defensionem illorum susciperet, dedecore obrueretur, quod Dei iudicia semper iustissima reperiantur. Idem in Agago conspicuum: quem Samuel dignas factis suis poenas luiturum ait, quod