Prev TOC Next
[See page image]

Page 127-128

 

127 HOMILIA LY. 128

aliquod praeiudicium afferens, mera contumacia et rebellio adversus Deum eat. Talis eat his temporibus hypocritarum in papatu obedientia, qui longe magis sollicito et anxio animo stultas et inanes caeremonias et superstitiones a patribus inventas exercent, quam quod Dei verbo praescriptum eat: et quidem specioso delusi praetextu, quod sanctae matri ecclesiae debeatur obedientia. Yerum enim vero, quum Deus ipse loquutus sit,.suamque voluntatem patefecerit, quare non ei auscultatur? quaro libri sacri clauduntur? quare hominibus potius servitur et obtemperatur? et quod summum, quare inde iustitia coram Dec quaeritur? Nae Deum oporteret iure dominationis quod in nos obtinet cedere, quod sine ingenti blasphemia dici ac no cogitari quidem potest. Nos vero discamus hominibus sic obtemperare, no quid Dei imperio et potestati detrahamus: sed ut potius Dei verbum pro factorum dictorumque nostrorum regula retineamus, et ab illo regi nos patiamur. Interim vero dicitur Saul rogasse Samuelem, ut parceret peccato suo, secumque reverteretur, et adoraret Iehovam. Quod vero Samuelem rogat ut peccatum remittat, non ideo tamen illum in numen transformat. Nam revera unius Dei eat peccata delere, quemadmodum per prophetam Esaiam testatur : Ego sum, ego, inquam, qui deleo iniquitates hominum, et non alius. Sed noluit Saul tanti Samuelem facere, ut quae Dei aunt illi attribueret, quasi posset peccata et transgressiones delere et remittere, sed consueto loquendi more usus eat. Sic enim ab hominibus condonari peccata nobis petimus, ut ea non impediant quominus amici sint, et pro viribus nostris commodis studeant. Sed adiicit, se velle Deum adorare, sive ad eius placandam iram, sive ad gratiaB agendas melius quam ante fecisset. Yerum, ut ex sequentibus apparebit, haec fuit Saulis mens retinere secum Samuelem, ut eius comitatu apud populum suam autoritatem retineret. At ita petenda eat ab hominibus delictorum venia, ne quid Deo detrahamus: ac proinde non tanquam a iudicibus, penes quos sit potestas nos absolvendi et meritam condemnationem delendi : sed tanquam ab its quorum cupimus non laedi amicitiam, et quos nostris commodis studere non minus quam antea cupimus. Sod Saul, ut apparet, Deum adoraturus veniamque deprecaturus Samuelem precatur, ut illo velut intercessore apud Deum utatur, quod cum eaimium prophetam novisset. Et ante vidimus Saulem in maximo ipsum honore habuisse, tanquam a Dec prophetam ordinatum. Quamobrem dicas Saulem non adeo gravi lapsu Deum offendisse, ad quem adoraturus convertitur, et humiliatur: of qui se etiam condemnat, ut Deus ipsum in gratiam recipiat. Yerum in pectore latebat clausa quaedam hypocrisis. Morem enim eorum sequitur, qui pec

cata sic agnoseunt ut tamen ea commemorari nolint: sed potius statim absolvi. Sic solent hypocritae, quum nullus effugio locus superest, peccata quidem obiter confiteri, et istud Peccavi, ingeminare: sed statim tamen velle absolvi. Quid ita vero? Nempe criminationem et accusationem omnem metuunt, et eorrectionem refugiunt. Itaque verbo uno corripi, et eodem absolve volunt, et peccata silentio obrui, ne in hominum unquam conspectum veniant: et sua hypocrisi hominum oculos perstringunt. At non ita facto eat opus. Sed urgente nos conscientia, discamus coram Deo et hominibus, deiici, et humiliari, ut quamcunque tandem correctionem imponere Deus voluerit, eam patienter feramus. Ac si bominum ministerio in nobis castigandis utatur, sponte subeamus poenas: neque obloquamur aut indignemur, quemadmodum videmus indignari et fremere adversus Deum eos omnes, qui fictitia et simulata peccatorum confessione sanctitatis opinionem apud homines venantur.

Et de istis hactenus; transeamus ad sequentia, quibus dicitur Samuel respondisse, se non reversurum cum ipso, quod a Dec reprobatus sit: quasi diceret, se Dei decreto non posse reluetari : quod quoniam pronunciatum eidem acquiescendum sit. Hie primum quaestio suboritur, quomodo tamen postea Samuel cum Saule reversus sit, quum se id facturum antea negaverit. Pidetur enim non sibi constare, sed vacillare : quod non eonvenit prophetae, ut in ipso dicatur esse Etiam et Non, quod avertit Paulus a se in 2. ad Corinth. epistola, quum ait: Novit idelis Deus sernaonem nostrum aped vos, non fuisse .Edam et Non. Sed observandum Samuelem negantem se cum Saule reversurum, idem velle ac si diceret, se non amplius posse ab ipsius partibus stare: quasi diceret: Meum non eat to tueri, sicut ego to regem non ex meo arbitrio constitui: sic neque ego to mea autoritate possum eonservare. Ego to quidem Dei iussu regem inauguravi, et inungi : sed quum regia illa dignitate culpa tua eacideris, ne quid amplius a me exspectato: neque enim tibi quidquam ego contuli : ego haetenus tuam dignitatem in qua es a Dec constitutus promovi, et pro mihi commisso munere tutatus sum: sed quandoquidem Deus to non amplius regem fore minatus eat, me Deo parere par eat. Haec fuit mens Samuelis. Sed quum illum postea comitatur, nihil de Domini sententia irrevocabili detracturus ant immutaturus facit, neque aliquid sine Dei mandato suscepturus, sed potius regiam dignitatem ornaturus, cue subiici vult donee plane fuerit Saul exauctoratus. Sane Dei decretum erat quidem de reiiciendo Saule, sed nondum patefactum: quare Samuelem oportuit aliquam obedientiam illi praestare, quod non esset ipsius offieium populum ab obedientia avocare: sed praestitutum a Dec tempus