Prev TOC Next
[See page image]

Page 125-126

 

125 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %Y. 126

ct praesidio non sum nixus, sed in hominum manus confugi. Nae dixerit ille quidem non hanc fuisse suam mentem, verum tamen talis est istius responsionis sensus. Et ita Solent vana efi'ugia quaerentes sese magis irretire. Neque enim Deus permittit ita sua peceata ipsos fueare et pigmentis adornare, quin ipsorum turpitudo appareat, et summum dedecus ipsi coram Deo et hominibus incurrant. Nam solent hypocritae Dei iudicia contemnere, modo aliquam apud homines retineant autoritatem, et virtutis opinionem. Sed Deus dignam operibus ipsorum mercedem illis tribuit. Nam coram sua maiestate et angelorum facie condemnatos, etiam apud homines ipsorum quam maxime tegere conantur turpitudinem detegit. Conspicuum istud in Saule cuipae suae partem in populum derivare volente, quern tamen fieri testem incredulitatis ipsius oportet, quasi productis in medium ipsius Saulis tam dictis quam gestis, et quidem in maiorem condemnationem. Nam praeter apertam rebellionem, eius in Deum impietas detecta est, quod Deum ut debebat non glorificarit: sed contra Deum parvi fecerit, et in populo specn suam collocarit, cuius tamen rebellionem expertus Brat, quum a Deo rex disignatus populo exhiberetur.

Yerumtamen digna sunt singulari observatione ipsius verba istiusmodi : P eccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua: quibus verbis peccatum suum designat, nempe se non implevisse Domini mandata quorum ipse Samuel minister et interpres fuerat: ac proinde suam rebellionem confitetur. Atque hoc est caput omnium iniquitatum, Deo non subiici. Quare si vitam recte instituere volumus, danda opera est ut earn ad divinum verbum, quod sanctitatis plenum est, exigamus: propterea quod in eo nostra salus et perfectio sita est, ut audivimus in illa sententia, meliorem esse multis victimis obedientiam, immo et virtutum esse matrem. Hoc igitur fundamentum esto nostrarum actionum, quae in ruinam et exitium alioquin abiturae sunt. Observandum praeterea Saulem in eodem gradu ponere, os Doi et verbum prophetae. Quibus verbis docemur non esse ultra nubes investigandam Dei voluntatem, quum verbi sui praecones ipsius gratia nobis contingunt: quemadmodum et Mosen videmus populum his verbis compellare et obtestari: Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie, non supra to est, neque procul positum. Nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad coelum adscendere, ut deferat itlud ad non, ut audiamus atque opere compteamus? 11Teque trans mare positum, ut causeris, et dicas: Quas a nobis poterit transfretare mare, et ildud ad non usque deferre: ut possimus audire et facere quod praeceptum est? Sed iuxta to est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. Hie itaque Saul declarat

se aliquantum in Dei schola profecisse, quum fatetur se praevarieatum esse sermonem Domini, et verba prophetae. Neque enim Dei sermonem a verbis prophetae tanquam inter se differentia ponit, sed potius agnoscit verba prophetae esse tanquam os ipsum Dei, et organum sancti spiritus, ac fidelem sibi commissi muneris ministrum. Haec itaque doetrina est ex hoc loco eruenda, ut quum sacram scripturam legimus, ibi seiamus Deum suam nobis voluntatem exponere: de qua non else persuasos oportet, neque vana effugia hinc inde quaerere. Testimonium enim istud certissimum et inviolabile est, ubi Deus verbo suo semel autoritatem dedit: ut norimus cum solo illo nobis esse negotium. Atque idem statuendum de fidis sacrosanctae scripturae interpretibus, qui sincere officium in nobis Dei voluntatem docendis faciunt: quibus acquiescendum omnino est, neque speranda unquam impunitas, si contemptui ac ludibrio habuerimus. Quemadmodum multi passim occurrunt nebulones et impii ac profani homines, qui se Deo quidem obtemperare velle profitentur, sed ubi quaerendus, et quibus signis cognoscendus ignorare. Absit a nobis haec arrogantia, immo talis furor a nobis facessat: quin potius colla Dei verbo libenter submittamus, Deique verbum cum humilitate et reverentia recipiamus, quoties Dei iussu nobis proponitur : atque ibi fiduciam omuem nostram esse positam sciamus. Denique ratum istud esto fixumque in animis nostris, velle Deum signis visibilibus nobis apparere, perinde esse ac si de coelo detractum vellemus. Contentos enim esse non ipsius verbo oportet, cui satin dedit fidei et autoritatis. Quare nulla alia criminatione opus est ad non eondemnandos, quum a via Dei verbo monstrata recesserimus. Quemadmodum et ipsum Dominum nostrum Iesum Christum hoc argumento videmus adversus eon uti qui sermoni ipsius contradicebant: Non eondemnabo vos, inquit, ultimo die, verbum istud cui iam reluctamini et quod obstinate reiicitis vos condemnabit. Quare sciamus Dei verbum sufficiens esse ad non condemnandos, si non illud auscultaverimus, et qua decet humilitate et reverentia receperimus. Contra vero persuasos esse oportet, non a Deo recipiendos et in suorum numerum admittendos et tanquam iustos habendos quum mandata ipsius sequuti fuerimus, licet non mundus cane peius et angue exosos persequatur.

Porro quum Saul hie populi metum adfert, quo adductum se ipsius voci auscultasse ait, peccatum suum conatur quidem elevare et minuere: sed magis auget, quod obedientia illa plena sit rebellionis, quum ab hominibus transfiguramur, et a Deo abducimur, ne suum ins in nos retineat. Denique humilitas illa, qua servimus hominibus, et rebus creatis mortalibus, Deo et ipsius verbo detrahit et