Prev TOC Next
[See page image]

Page 123-124

 

123 HOMILIA LV. 124

quod ariolorum, veneficorum, incantatorum nomine damnentur. Sed ipse Deus sententiam de illis tulit, quid ergo adversus Dominum obgannient? Nos hanc amentiam intuentes discamus summam impietatem esse a Deo alienari. Nam istinsmodi homines vana sea somnia et mendacia sequentes, Deus sue iusto iudicio deserit et reiicit. Nam quotiescunque increduli suis superstitionibus involvuntur, Deum fugiunt, et vana effugia quaerunt ne eoram ipso compareant. Quo quum devenerunt, necesse est ut summo impetu in furorem illum diabolicum et rebellionem rnant. Nos vero Dee gratias agamus immortales de omnibus acceptis ab ipso beneficiis, et nominatim quod ex superstitionum gurgite erutos nos ad suae lucis splendorem apertis oculis adduxerit, fructumque et utilitatem quae ex obedientia provenit ad ipsius verbum conformata sentire voluerit, ne unquam ullis Satanae imposturis decipiamur, sed in ipsius timore sincere neque ad dextram, neque ad laevam declinantes indefesso pede ambulemus.

HOMILIA LV.

24. Dixitque Saul ad Samuelem: Peccava, quia pra-varicatus sum sermonem Domini, et verba tea, timens populum, et obediens voci eorum. 25. Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum ut adorem Dominum. 26. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proaecit to Dominus ne sis rex super Israel. 27. Et converses est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summatatem pallii eius, quae et scissa est. 28. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a to hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29. Porro triumphator in Israel non parcet, .et poenitudine non flectetur : neque enam homo est ut agat poenitentiam.

Hie primum docemur Saulem acri Samuelis reprehensione tandem perculsum et domitum. Nam initio quidem reprehensionis swam innocentiam tueri velle visus est, et excusationes quibus sese tueretur in medium protulit: sed ubi Samuel hanc sententiam detonuit, voci Dei non obedire esse quasi peccatum ariolandi : et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, victus tacuit, et quum nullum excusationi locum dari vidit, crimen fassus est. Ex quibus apparet solam doetrinam non sufficere ad homines ad Deum adducendos: sed ad earn oportere reprehensiones et comminationes accedere. Ac sane Paulus apostolus docens, quomodo scriptura sit utilis, non tantum ad docendum, sed etiam ad ex-

hortandum et reprehendendum utilem esse admonet. Undo colligimus, le gentibus sacram scripturam non satis esse si Dei voluntatem intelligant, aut quae vel ipsi legerint, vel quae ex docentibus et Dei verbum praedicantibus audiverint, mente percipiant et comprehendant: verum, quoniam natura nostra pleni sumus hypocrisi, et semper vana effugia quaerimus, aut etiam plane sumus stupidi, necesse est Dos ad vivum usque pungi. Quare si post propositam doctrinam, audimus adversus peccatores detonari, et Dei iudicia et comminationes in medium adferri adversus hominum peccata, non debet illud nobis mirum et insolens videri: quandoquidem illis adminiculis opus habemus. Quapropter danda nobis omnis opera, ut in illis proficiamus. Nam quae condemnatio, qualeve supplicium adversus eos qui ad Dei reprehensiones indurabuntur paratum est: quum Saulem videamus hominem alioqui satis arrogantem et profanum tamen Samuelis reprehensione vehementiore eommotum et quodammodo domitum? Si is qui Dei spiritus gratia vacuus erat tamen contremuit et poenitentia tactus est, quid its futurum est qui in pertinacia permanserint? Nos igitur in primis hinc discamus, si post lapsum admoneamur, et rectam viam doceamur, et acriore aliqua reprehensione stimulemur, nostraque turpitude, ingratitude et malitia detegatur et obiiciatur, denique si acrius et vehementius reprehendamur, nos ipsos continere, et in peccatis non perseverare, sed potius ad bonam mentem reverti. Caeterum etsi Saul peceatum agnoscit, non tamen sine exeeptione: quaerit enim adhuc aliquod effugium, dicens se metuisse populum : Quasi culpam omnem in eos coniiciat qui sibi autores fuerant reservandi tam Agagum Amalecitarum regem, quam opimas pecudes in victimas et holocausta. Sane potuit populus regem sollicitare, et suboriri in plebe murmur. Verum tamen in hoc malum consensit, quod autoritate qua valebat apud populum poterat illud impedire. Sed quid populum causatur, qui ipse populo dux et autor fuit, et non simplici studio victimarum et holocaustorum pecudes reservavit, sed pravo affectu spolia referre voluit, ut ante docuimus? Sed agite, causam istius metus quo se tanquam clypeo tegere nititur inquiramus. Ea est infidelitas. Annon vero Deus illum in regem elegerat? In cuius igitur protectione et tutela erat? Sane dum populum metuit, Dei videtur oblitus, a quo regiam autoritatem acceperat, et a quo, populo de ipso non cogitante, prosperos in illa dignitate successus habuerat. Nonne ergo bis reus est eoram Dee, tot beneficia oblivioni tradens? Populumne ille metuit, quasi non satis Dei praesidio tutus? Hine apparet effugia quaerentem, prodere seam incredulitatem, quasi diceret, Dee non sum confisus: promissiones ipsius neglexi, quoniam de its dubitavi: eius tutela