Prev TOC Next
[See page image]

Page 121-122

 

121 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gY. 122

catis satis factum eaistimans. . Nonne vero hine fit conspicuum ipsi Den bellum indici, et, quae Dominus nester Iesus Christus sacramenta instituit, quibus ad ipsum deduceremur, summa vi convelli? Quamobrem papistae iactent licet summam obedientiam, nihilominus tamen sernper incantatores et venefici audient, quotiescunque templa sua vel potius lupanaria ingrediuntur missam illam facturi, qua totus aer polluitur, quandoquidem pro eo quod Dominus noster Iesus Christus instituit, suas blasphemias reponunt, et reliquum Dei cultum foedis ct impiis ritibus polluunt. Sane Deus non obscure loquutus eat, quum se vetuit ulla rerum creatarum imagine viva vel mortua repraesentari. Sed isti, Deum se nosse non posse dicunt, nisi aliqua similitudine repraesentetur. Itaque volunt idiotas habereimagines, quibus Deus repraesentetur et sancti, qui pro ipsis apud Deum intercedunt, quod ea sit hominum ignorantia et ingenii stupor, ut tam arduas res nisi quibusdam imaginibus apprehendere non possint. Nonne vero manifesta ista rebellio eat, quum Deo sapientiores ease volunt, et eius praecepta negligant, gloriamque imminuant? Yerum age concedamus ipsis aliquam in istis suis gestieulationibus esse divini cultus speciem, neque fuisse a Deo prohibitam, veluti quum auricularem confessionem retinent, et multa similia eommenta, quae dicamus esse ,u_sa et indifferentia: legem tamen diabolicam conscienths hominnm imponi certum eat. Neque enim confiteri potest quisquam peceata sua, nisi serio illorum sensu afficiatur, et coram Dec pro illis gemat, veniamque deprecetur. At quum singula sua peccata, semel quotannis confiteri miseri cogantur, et quidem indicta, ni fiat, poena peecati mortalis, cuius nulla sit unquam remissio, nonne manifesta eat divinae autoritatis usurpatio? Cuius enim, obsecro, eat coelorum aditum claudere? Cui mortali rei creatae data ista potestas? Deinde quantus conscientiis scrupulus iniicitur, quantus ignis accenditur quo in profundissima abysso ardeant, quum quotannis omnia peccata confitendi necessitas imponitur? Euge, quis millesimam peecatorum suorum partem novit, et memoria repetere potest? Nulla enim dies praeterit, quin peccemus in multis : quis ergo anno elapso repetet memoria et enumerabit singula peccata sua, quum miseri homunciones simus lumbricorum instar humi reptantes, et qui non novimus atrum ab albo natura distinguere? Nae manifests in istis rebellio, quoniam Deus gravissime laeditur, suoque iure spoliator, et sua potentate, quam sibi isti hominos vendicant, plebemque Dei miserrime eaerueiant. Quapropter iactent illi cultum divinum ore pleno, contrarium tamen prorsus apparet, quandoquidem cultus ille vel potius superstitio nullo modo verbo Dei nititur, ac proinde mera tantum idolomania

eat. Atque se its rem habere, iam ante docuimus Isaiae testimonio, Deum sue iure fraudari, quum alium ipsi cultum quam qui verbo ipsius continetur eghibemus, quod solum illum esse nostrum legislatorem oporteat. Quaenam ergo ista amentia eat, quaecunque in mentem venerint, Deo adscribere in eultum : et hunc aut illum sequi doctorem potius quam Deum, et ignorantissimos quosque fieri omnium audacissimos? Unde vero duait initium his error, ut quidquid homines somniaverint; cultum Dee gratum eaistiment, nisi ex falsa sui opinions, qua fit ut quisque sibi fingat idolum proprium? Nos vero sciamus quotiescunque reiicimus praescriptum a Deo cultam, toties in Deum peccare, et tautundem de ipsius honore et gloria detrahere: quod res creatas in ipsius locum substituamus. Triumphent itaque papistae de sue illo cultu quantum volent, et suss stulta's opiniones sequantur, Dei sapientia non contenti, verum tamen illos totum Dei cultum et obscurare et pervertere certum eat. Ideirco Dominus noster Iesus Christus 15. Matth. Pharisaeis eaprobrabat, illos suis traditionibus legem Dei violare. Nam quotiescunque mortales stultas suas imaginationes amplectuntur et in usu ease volunt, Dei maiestatem sibi vilescere satis aperte testantur. Et ex hoc fonte alius error promanat. Nam ubi sibi hoc indulserunt, etiam sibi persuadent Deo gratum acceptumque ease oportere quidquid commenti fuerint. Quin etiam inventis suis tantopere gloriantur, ut prae illis reliqua inania sint et futilia. Sed hoc contra tenendum eat, eon licet Dei cultum diligenter observarent, nihilominus tamen ipsi permiationem illam displicere. Neque enim Deum colere quisquam rite potest, nisi verbo ipsius in solidum acquiescat. Qui vero intra lies limites non se continet, eo devenit impietatis, ut supra Deum sapere videatur. Nonne enim Dee socium dare eat ipsius autoritatem reiicere, quasi non am-, plius eo gubernatore et legislatore opus habeamus? Denique ex supra dictis apparet verissimam esse Samuelis hanc sententiam, esse quasi peccatum ariolandi, recedere a Domini mandate: ac proinde totus ille cultus fictitius merito veneficium et divinatio dici potest. Quidquid enim mortales fingunt certum eat ab autore diabolo proficisci: et a Dee proeul recedere qui doctorem illum audit et sequitur. Nam quum veritas et mendacium inter se pugnent, qui non adhaeret prorsus Dei veritati, procul dubio diabolicis illusionibus abducitur, quod diabolus non sine causa nominetur pater mendacii. Quare si de istis homines serio cogitarent, sane horrerent vel ad solam cogitationem recedendi a verbo Dei. Sed eorum, quaeso, stuporem animadvertite, quos mirum eat its faseinatos, ut non possint persuaderi se in errore versari, neque ab illo abduci : sibique insignem iniuriam fieri conquerantur,