Prev TOC Next
[See page image]

Page 115-116

 

115 HOMILIA LIV. 116 olim, quod et nunc pseudochristiani papistiei, qui ab ethnicis modo hos mode illos ritus mutuati sunt, et semper alios aliis cumularunt. Nonnunquam vero sic a Deo recedunt homines, ut tamen in specie condemnari non , possint. Exempli gratia: Iudaei praescriptos a Deo ritus in lege saepe dili genter observarunt, oblatis in Dei temple sacrificiis, et caeteris omnibus quae lege praecipiebantur ob servatis. Sed interim Dei nominis contemptores erant, falsitatis et rebellionis eoram ipso rei: cru deles et perfidi, fraudibus, rapinis et praedis dediti, qui tamen Dee caeremoniis illis externis pulchre satisfactum volebant. Unde merito conqueritur de illis Dominus, inquiens: An domus mea speluuca est latronum? Vos enim pleni estis rapinis. Et apud Ieremiam prophetam 7. capite Deus ita de illis conqueritur : Y enitisne in templum meum obla tura quae mihi sunt abominations! Nae ego vos a facie mea reiiciam, ferre vos amplius non possum. Et apud Esaiam : e ui immolat bovem, quasi qui interfciat virum: qui maetat pecus, quasi qui excere bret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum otferat: gui recordatur thuris, quasi qui be nedicat idolo. Race omnia eleyerunt in viis suss, et in abominationibus suss anima eorum delectata est. Idcirco etiam Psalmo 50 Deus istiusmodi hypocritas sic compellat: Numquid comedam carnem taurorum, et sanguinem hircorum bibam? Non accipiam de demo tua vitulos, neq-ue de gregibus tuis hircos: quo niam meae sent omnec ferae sylvarum, iumenta in montibus et boves. Si esuriero, non dicam tibi: mews enim est orbis terrae et plenitude eius. Vestra itaque sacrifcia natura sent vana et inania, sed si afflictions aliqua urgeamini, quaenam mihi grata fore existi matis ? Immolate Deo sacrif cium laudis: et reddite Altissimo vota vestra. Invocate me in die tribulatio nis, et eruam vos, et honors f cabitis me. En quae sacrificia Deus laudet, et quas victimas gratas ha beat: ac proinde ostendit illas omnes figuras et umbras inanes esse et ludicras, nisi ad finem ab ipso praescriptum referantur. Porro quum mentio nem audimus fieri precum et orationum, non inde tamen sequitur, nihil aliud in ipsius cultu requiri, sed sub una parts reliqua omnia continentur: quae scripturae est usitata loquendi ratio. Sic apud Michaeam prophetam Deus populum compellat:

Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Indicabo tabs, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a to : Pique facere iudicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo.

Caeterum quaedam in istis repugnantia videretur, quum ait: Inzoca me, et alibi: Ambulato in timore, et humiliare coram Deo. Sed nulla omnino est repugnantia, quandoquidem illis verbis Deus ostendit hunc esse sibi gratum cultum quum ho-

mines sibs ipsis ienunciantes, sese totos Dee dedicant, et coram eius maiestate propter peccatorum suorum sensum tremunt; et praeterea, quum ad ipsum rebus adversis confugiunt. Itaque nullus locus amplius sacrificiis, nullo sanguine peoudum ut olim sub lege ad Deum plaeandum opus est: sed ipsius promissis standum. Atque hie purus gratusque et acceptus Dee cultus est. Denique hoc tenendum axioma est, Deum reiieere et abominari quemounque cultum a quo integritas cordis abest, sed cola caeremoniarum externarum pompa. Magnus enim iste contemptus est divinae maiestatis, quam nobis similem fingimus, et rebus ludicris placare studemus, foris quidem externa superstitions veram religionem ostentantes, sod in pectore sumcnam corruptionem foventes. Quare diseamus Deum ferre non posse res tantum externas sibi offerri, sed interiors affectu et cultu delectari, quod docet ille apud Ieremiam supra dictus locus, nempe optimam colendi Dei rationem esse peccatorum sensu affici, et coram Dee magis ac magis humiliari veniamque deprecari: quod saerificia per se sint inania, nisi ad rectum usum finemque referantur: ut nempe a rebus istis terrenis homines altius efferantur, et se miseros esse pecoatores agnoscant, aeterna morte dignos, quibus lex tanquam in imagine viva peccatorum magnitudinem, et quo in reatu apud Deum lint ostendit: ac nihilominus sperent et sibi persuadeant, se licet miseros peccatores Deo tamen esse reconciliatos, ac proinde cum fiducia ipsum invocent. Atqua ita firma stat ista conclusio, nunquam Deo placuisse sacrificia, nisi quatenus longius homines deducunt, et ad verum Dei oultum viam aperiunt, veram, inquam, fidem, fiduciam, preces et orationes. Idoirco etiam hoc loco Samuel ait, Dominum nolle holocausta et victimas, sed potius ut obediatur voci Domini. Nam, ut ante diximus, obedientia virtutum omnium est parens. Quamobrem postquam din. investigaverimus quid sit bene faeere, ad hunc fontem semper veniendum est. Quaeuam enim boni perfectio est? Sane Dei voluntas : ac proinde quamdiu homines suae voluntatis arbitrium et rationem suam tanquam lumen vitae sequentur, a recta cultus divini semita semper aberrabunt. Sed voluntas Dei est immutabilis: et ideo dicimus, obedientiam virtutum omnium parentem. Nam possunt quidem homines perfectionis aliquam laudem et opinionem apud alios habere, quae tamen nulla sit, nisi praescriptam a Deo regulam sequantur, et ad eius obsequium componantur, et ab ipsius verbo pendeant. Hine vero discamus veram obedientiam in co positam esse, ut Deus summum dominatum et principatum in nos obtineat, et cuiusounque tandem ordinis homines fuerint ipsi subiiciantur.