Prev TOC Next
[See page image]

Page 111-112

 

111 HOMILIA LIV. 112 beat grata et accepta, quam si ad mandata ipsius exigantur. ROMILIA LIV.

20. Et ait Saul ad Samuelem : Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem, et Amalec interfeci. 21. Tulit autem de praeda populus oves et boves primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis. 22. Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis. quam offerre adipem arietum. 23. Quoniam quasi peccatum ariolandi eat, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit to ne sis rex.

Hesterna concione vidimus Saulis hypoerisin in peccato a se admisso fuco tegendo, eiusdemque indurationem adversus prophetam, quum de peccato severius admoneretur. Sed iam aliud ad superiora malum accedit, quod se divini nominis falsum usurpatorem ostendit, quasi abducta praeda tota fuisset Domino dedicata, et in victimas reservata. Atqui longe alitor sese res habebat. Populus enim Dee quidem oves et boves solenni quodam sacrificio ad agendas pro victoria gratias obtulisset, sed interim praedae partem quisque abduxisset. En quomodo soleant homines Deo illudera. Nam si quid in oblationem obtulerint, Deum sibi quodammodo devinetum arbitrantur, et socium videntur omnium maleficiorum, rapinarum inquam, et fraudum habituri. Exemplum esto in hodierno papatu : quanquam omnibus saeculis vitium istud obtinuit, etiam inter ethnicos, ut qui fraudibus, rapinis, furto, vi et crudelitate et similibus faetis magnas opes eumulaverant, solenne aliquod festum instituerint, aut aliquod altare vel delubrum erexerint, aut denique idolum aliquod consecrarint: quod hac ratione pulchre Deo pro omnibus offensis satisfaetum esse crederent. Quasi vero Deus velit in societatem venire latronum et praedonum, et spolia cum ipsis dividore. Quare observemus Saulem non tantum in eo peceasse, quod in populum eulpam reiicere conatus eat, ut sese condemnationi subduceret: sed in eo maxime quod Deo dicatam ease praedae illius partem optimam existimavit : neque enim ea erat mens populi detractis ab Amalecitts spohis. Quare tanto diligentius cavendum ne Dei nomen nostris peccatis praetexamus : summa enim eat impietas, post aliquod peccatum sacrosanctum Dei nomen

profanare. Absit igitur in vanum illud accipiamus : sed potius cum Omni puritate et integritate illud quum opus erit assumamus, ut nostris vitiis et corruptionibus non misceatur. Transeamus iam ad verba Samuelis, et egregiam illam sententiam quam adversus Saulem protulit expendamus. Itaque paucis agens Samuel cum Saule, quemadmodum Deum par eat cum autoritate apud homines loqui, ut omnibus illorum frivolis excusationibus obviam eat, illum licet multa et satis speciosa praetexentem his verbis compellat: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior eat enim obedientia quam victimae, et auscultare, magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi eat, repugnare: et quasi scelus idololatriae, none acquiescere. Vex hebraea Theraphim pro quavis idololatria sumitur, etsi nonnunquam pro parte tantum: quanquamplerumque pro idolis accipitur, quae sibi homines fingunt, et quibus aliquem honorem impertiuntur: ut solent increduli homines semper novam aliquam divini cultus rationem excogitare.

Hie igitur proponitur nobis eorum omnium condemnatio qui a verbo Dei recedentes sue inventa sequuntur, ut venefici et divini ac idololatrae appellentur, et a Domino reiiciantur. Hie vero in primis, ut haec sententia melius intelligatur, qua dicit Samuel, Deum non habere voluntatem in holocaustis et victimis, sed ut voci eius obtemperetur, observandum, non simpliciter ipsum dicere, Deo displicere vietimas et sacrificia : Bed eomparationem instituere inter sacrificia et spontaneam obedientiam: quasi dicat summam divini cultus in obedientia esse positam, a qua sit faciendum initium: sacrificia vero ease veluti appendices tantum, qqarum non eat tanta via quam obedientiae divinorum praeceptorum. Etsi etiam scripture nonnunquam durius loqui solet de sacrificiis, sed in eundem tamen sensum : . veluti quum apud Ieremiam 7. capite Deus ita per prophetam populum alloquitur: Non sum loquutus cum patribus vestris, nee praecepi eis die quo eduxi eos e terra Aegypti de holocaustzs et victimis: sed hoc verbum praecepi eis, dicendo: Obtemperate voci meae. Sane extra dubium eat Deum in lege rationem holocaustorum et victimarum praecepisse: sed Ieremias de nudis sacrificiis, et ut aunt sue nature loquens, quae nihil nisi inane et ludicrum aliquid sunt, nisi ad altiorem aliquem fiDem spectent, ait Deum potius praecepisse ut voci ipsius obtemperetur quam ut offerantur sacrifieia. Quae ut faeilius adhuc comprehendamus, observandum loqui seripturam aliquando de rebus quas Deus approbat, et quae natura sue bonae sunt, aliquando de rebus quas condemnat, quarumquae finis eat omnino contrarius. Exempli gratia, Deus iubet nos fiduciam omnem nostram in ipso collocare: quod per se bo-