Prev TOC Next
[See page image]

Page 95-96

 

gb HOMILIA LII. 96

existimantes. Ac sane excusatio illa, qua se apud Samuelem tuetur, satis ostendit qualia sint morta lium iudicia. Nam si Saul hominum iudicio staret, non modo ab omni culpa immunis, sod etiam summo dignus honore diceretur. Quale enim istud, obsecro, facinus? Captum enim regem reservavit triumpho vivum, populo exhibendum, ut eo maior Doi gloria appareret. Nam si in ipsa multitudine caesus esset, non videbatur tam insigne futurum spectaculum, quam quum publice in triumpho apectandus omnibus proponitur: ut Dei iudicium eo fiat eonspectius: atque exemplo ipsius non omnes tantum Israelitae, sed reliquae etiam gentes ad quas fama perveniret erudirentur. Adde superioribus etiam a populo reservata armonta bourn, vacearum, et opi· mos greges vitulorum, ovium, agnorum, et similium ad victimas. Atque hie detecta eat Saulis foeda nundinatio. Praetexit enim sacrificia et holocausta Dee facienda, solemnesque gratiarum actiones pro adepta victoria. Quae sane valde sunt speciosa: sed quae hypocriseos plena Bunt. Nominatim enim aeeusantur, quod opimos gregis of armenti reservassent : quod etsi in specie praeclarum videtur et laudabile, et apparet etiam extrinsecus virtus quaedam sua laude digna: tamen apparebit deinceps praedae potius quam religionis studio haec facta fuisse : ac proinde merito roiiei a Domino tanquam Buis mandatis contraria. Quid ita vero? Nempe Dei omnipotentis voluntatem praeferri omnium mortalium studiis oportet, quaecunque bona intentio praetexatur. Idcirco hie audimus Deum ad Samuelem verba facientem dixisse: Poenitet me constituisse Sautem in refem, quaa aversus eat a sequendo me, et verba mea non praestitit: deinde vero, hoc displicuisse Samueti, adeo ut clamaret ad Iehovam iota illa nocte. Porro quum Deum poenituisse dicit scriptura, notandum est illam uvaecononciycog do I)eo loqui, ut nos docoat Deum bumano more loqui, quod ipsius verba, si in maiestate sua loqueretur, ferre non possemus, neque ad ipsum accedere vocem eius audituri : idcirco so nostro captui accommodat, quandoquidem non cadit in sum poenitentia qualis in hominem. Nam facti alicuius poenitet homines, cuius eventum antea non bene perspexerunt: itaque quum ad se redeunt, maxime indignantur quod excidorint ape sua, ut non inceptum opus cupiant, sod aliud potius consilium initum, de quo tamen antea cogitare non potuerunt. Sane ista omnia in Dcum minime cadunt, cuius consilium eat aeternum, et cui omnia sunt praesentia, quae videt etiam antequam sint creata. Tantum igitur abest ut Deus duci poenitentia possit: ut illa nostri tantum respectu dicantur, et eorum rations quae in oculos nostros occurrunt: cuiusmodi multae alias phrases passim exstant in sacris, et nominatim postquam Deus mundum condidisset, et

Adami conspecta ingratitudine, dixisse dicitur, se poenitere quod hominem creasset. Sane Deus per se quidem voluntatem non mutat, sed tamen poenitere dicitur, quum in ipsius opere quaedam apparet mutatio, et revolutio, et bonum in malum conversum animadvertit. Nam, exempli gratia, Saulem in regem a Domino fuisse constitutum, certum eat, et singulare Dei opus fuisse : iam vero dante illo poenas propter rebellionem, an idcireo dixerint homines ex suae infirmitatis sensu Deum sententiam mutavisse? Atqui Deum scimus nunquam mutare voluntatem , neque a proposito recedere. Quare quum Deo poenitentia tribuitur, non potest nisi humane more fieri, quoniam terreni sumus, et, ut dixi, Deus se ad nostrum captum accommodat, ut eius consilia pro modulo nostro percipiamus. Sic exempli gratia, quum dicit Deus se duci poenitentia quod hominem crearit, ratione corruptionis loquitur, quae homini per lapsum primi parentis nostri Adami supervenit. Quoniam ergo, ut ante dixi, malum Dee displicet, idcirco Deus suas illas creaturas peccato foedatas non amplius agnoseit, sed potius quatenus nibil boni et integri reperit in illis, easdem detestatur. Deus enim creatum mundum intuitus, omnia esse bona dixit, nihilque in Buis operibus desiderari. Iam vero infelix illa creatura, sese ultro ita corrupit, ut bone illo quod a creators prius acceperat spoliata, et imago ad quam illam ereaverat deleta sit, ut Bola rebellio reliqua sit in homine. Sic quum ita Saul immutatus eat, ut Dei voluntati non obtemperarit, Deus illum a se reiici declarat: et indignum ease qui in hominibus censeatur, qui Dec reluctari ausus Bit. Neque vero propterea dixerimus Deum ante iacta mundi f'undamenta singula non praevidisse aeterno Buo consilio:

j deinde poenitere ipsum quod temere et incogitanter talem hominem fecerit. Sed rations mutationis illius Deus loquitur, quae hominum malitia et ingratitudine accidit, ut pro eo quod antea Deus creaturis Buis delectabatur et voluptatem ex illis capiebat, iam easdem abhorrere et detestari propter invectum vitium cogatur. Quae sane magnam vim ad nos eoram Dee deiiciendos et humiliandos habere debent: quemadmodum quum hie audimus Deum dicentem so poenitere quod constituerit Saulem in regem: annon inde magnam occasionem habemus pravas nostras cnpiditates adductis habenis coercendi, ut in timore et sollicitudine ambulemus? Dona quidem Doi, ut ait Paulus, aunt sine poenitentia, sed de elections gratuita loquitur, quum ait electum fuisse a Dee populum israelitieum in haereditatem, qui tamen contumacia sua exciderit, et reiectaneus factus sit. Etsi verum etiam istud eat, hominum malitiam non tantum posse apud Deum, quin sibi semper aliquod semen reservet. Neque enim unquam passus eat ita suam ecclesiam