Prev TOC Next
[See page image]

Page 79-80

 

79 HOMILIA LI. 80

circa monet apostolus, ne demus locum irae: docens ita impediri Dei opus quantum in nobis eat, quod ipsius officium usurpemus. Quid ita vero? Causam ipse Deus alio loco, nempe in Cantico Mosis (Dent. 32) aperit, his verbis: Mea est ultio et retributio: loquena de populi sui defensione. Deo itaque suum nobis auxilium promittente, et illatas nobis iniurias ulcisci, et tanquam clypeo tegere volente, quare ipsius opus praeverteremus? quare iracundia nostra praocipites in ultionem nostram ferremur? Nae istud est ostium Deo claudere, et ipsius officium usurpare: et divinam protectionem, Ionge omnibus subterfugiis et excusationibus praeferendam repudiare et reiicere. Non aliter quam si quis occupata iudicis sede quereretur de facta sibi iniuria, quod cum merito omnes explodant et exsibilent. Sic sano apud Deum de illatis nobis iniuriis queri merito non possumus, nisi patienter easdem feramus, et spiritu mansuetudinis retineamur, ne in iram effervescamus. Hine itaque satis est conspicuum, quare ultio privata prohibeatur, puta, ne Dei partes praeveniamus, et ipsius officium nostra impatientia impediamus. Quandoquidem enim ipse nos in suam tutolam recepit, illatas nobis iniurias vult ulcisci: nos autem ab omni ultione abstinere, quad norit quam nostrae passiones violentae sint et immoderatae : quibus nos oportet exui, et patienter Dei vindictam exapectare, ne t)ostra impatientia praeiudicium ipsi adferamus. Yerum enimvero quaedam ultiones non modo permissae et licitae sunt, sod etiam mandatae. Exempli gratia. Si magistratus aliquis iustitiae gladio armatus, vel latronem, vel furem, vel facinorosum quemlibet ad furcas trahat, logitima et bona illa est ultio, Dei voluntati nullo modo contraria. Nam contra, ut ait Salomon, si magistratus ab illa ultione quam Deus praecipit abstineret, in Deum graviter peccaret rebellionis roes: sod illa ultio, modo sit temperata et aequitate nitatur, Dei est non hominum: puta, si serio affectu in Dei eultum feratur magistratus, et auum officium facere studeat, nulla privata iniuria ad talem ultionem, sad solo Dei mandato impulsus, sontes ita puniri iubentis. Ex istis igitur satis apparet privatis ultionibus nullum amplius locum dari oportere, quod Dei maiestati detrahant, et in ipsius iurisdictionem involent. Sod divina ultio laudabilis, quum magistratus nullam privatarum iniuriarum rationem habens, in solum Dei mandatum fertur studio cultus ipsius.

yeniamus iam ad praesentis historiae explicationem: Deus Amalecitas funditus deleri iubet. Atqui bac ratione populus suas iniurias ulciscitur. Bed non est ista privata ultio, quandoquidem non motu proprio ant passione vehementiore, sad Dei mandato fertur populus ad hanc ultionem : quare neque humana neque privata fuit haee ultio. Et

Deus non laxavit habenas populo ut crudelius et immanius saeviret in hostes, et malum malo pan. saret: sad tames bane illi vindictam eommisit, ut cuivis appareat quam ecolesiae salus sit ipsi cara et pretiosa. Quare non debet nobis insolens videri haec Dei sententia de Amalecitis perdendis et internecione una delendis. Bed alia hie oritur quaes. tio, quomodo Deus post tam longum temporis intervallum Amalecitas una internecione, et quidem ipsas mulieres cum infantibus deleri iubeat. Nam primum nullus dum eorum qui tum vivebant natus erat, quum in itinere populus Israoliticus impetum illorum sustinuit: sad contra qui adversus Deum et ecclesiam ipsius ausi tum impetum facere fuerant, partim occubuerant, partim fuga sibi salutem quaosiverant. Et quidquid sit conspirationis istius autores puniri amplius non poterant: ac proinde iam internecione deleri iubentur qui nondum turn temporis in vivis erant. Bed quid de mulieribus dicemus, quibua plerumque in bello parci aolet: quid de infantibus adhuc a matrum uberibus pendentibus? Nam nominatim pueros lactantes interfici inhere hoc loco Dominum videmus. Sane nullum hie teneri modum forte quis dixerit, et summam istam esse crudelitatem et inauditam immanitatem. Sed tanto magis bae in parte nobis eavendum est, et nostrae curiositati habenae iniiciendae, ne in Dei iudicia curiosius inquiramus. Nam quae asset, obsecro, dementia, Dei iudicia et facta nostrae opinioni et imaginationi subiicere, et de ipsius iudiciis ex nostro sensu ferre sententiam? Nae Dei sapientia est immutabilis: quemadmodum et immota ipsius veritas, virtus et iustitia: quae omnia sunt nobis incomprehensibilia: quis ergo furor asset ad nostrum captum et mensuram illa velle eaigere? Profecto non secus faciunt istiusmodi homines, quam si se lunam dentibus velle apprehendere iactarent, quad summae asset insaniae testimonium. Quantus enim furor asset solem ipsum velle pallio vel manica comprebendere? Atqui Deum suis sensibus subiicientes, et eius facta ad sui captus normam exigentes, non aliud faciunt quam si mantes omnes, coelumque ac terram ipsam manu sua comprehendere conarentur. Quad si quis aggrediatur, annon merito furiosus et insanus habebitur? Quamobrem eo maiore studio enitendum, ut intra modestiae terminos contineamur: ut cum omni sobrietate et reverentia Dei iudicia quae longe nostrum captum superant adoremus et veneremur. Yerum quoniam importuni quidam homines diabolica quadam arrogantia adversus Deum insurgunt, et veluti cornua tollunt, agedum ut os illis occludatur et plane contundantur, divina ista iudicia ex quadam similitudine ab hominibus ducta expendamus. Si quis nocentem hominem caedi tamen nolit, neque ad mortem rapi, etiamsi a iudice sit capitali supplicio addictus, nonne