Prev TOC Next
[See page image]

Page 63-64

 

63 HOMILIA L. 64

ritatem, et iure divino permittitur. Turn enim Deus nobis veluti concedit nominis sui usum

modo in rebus permissis et licitis cum reverentia illud usurpemus. Porro iurisiurandi formula hie, est summopere observanda, quum dicitur: Iehova vivit: quibus denotatur divinam maiestatem semper esse salvam tectam, licet hie omnia in terris misceantur. Ac sane quum mentiendi et fallendi homines sibi faciunt potestatem, accidit quod ita sperant se hominum iudicia effugituros, si erimen audacter infitientur : et ita fit ut temere et in vanum Doi nomen iurantes accipiant. Atqui iuramenta suet remedium ad mendacia et fraudes cohibendas, ut atatuant homines se, licet in his terris non possint ullius sceleris coargui et malitiae, tamen coram Deo iudice semel ipsis comparendum, cuius sisti omnes oportet iudicio. Vita itaque illa quae Deo tribuitur ipsius maiestati convenit. Neque enim vivit Deus ut speculetur tantum quae in mundo fiunt, neque ut in res creatas dominium obtineat : red potius ut mundum iudicet a se creatum: eorumque quos elegit et adoptavit misereatur: ut ius suum cuique tribuat, et in flagitia animadvertat. Atque haec est vita quae Deo tribuitur, ut nempe totius mundi sit iudex: eius potentia cognoscatur, eius bonitas et sapientia. magni, ut par est, fiat. Quare quum veteres olim istis iurandi fox-mulls usi runt: Iehova vivit, its testati sunt se in unum aeternum iudicem respicere, et a solo illo dependere: et licet hominum iudicia possent effugere, nihilominus se Dei iudicio nequaquam posse subducere, neque manus ipsius evadere, quin rei suorum acelerum fiant. Ac sane si homines ista probe recordarentur, verisimile est illos longe in iuramentis modestiores esse futuros et temperatiores. Nam qui crebro Dei nomen usurpant, et temere in ore habent, belluis videntur simillimi et a Deo alienissimi : quum tamen quotiescunque iuramus ad Dei solium conscendere nor oporteat, nosque 1111 sistere, scientes non inultum fore iuramentum temere Doi nomen advocantium : quod ad divini verbi normam exigi necesse est. Nam sane si singuli sibi in mentem revocarent divini nominis maiestatem, turpissimum existimarent Doi nomen in ore hominum versari et instar pilae volvi, poenasque metuerent quas olim Deus ob sui contemptum est ab illis repetiturus: ac proinde a temerariis istiusmodi iuramentis horrore divini iudicii deterrerentur. Et hactenus de solenni illo Saulis iuramento, so nemini ac no Ionathano quidem filio parciturum. Cuius sane temerarium fuit iusiurandum, quum deinceps ex opposito populum iurasse videamus, non casurum ullum ex capillis capitis Ionathani, et ita Saulis iuramentum revocatum fuisse contrario populi iuramento. Atque ita Deus fecit manifestam Saulis temeritatem, quern

de causa prius oportebat diligenter inquirere et cognoscere, quam temere iudicare. Praeterea hinc edam apparet quanta sit hominum nonnunquam pertinacia, quum extra modestiae limites egrediuntur, quam tamen non ita pridem Saul ostenderat, quum sacerdotis dicto sine obloquutione acquieverat. lam vero quoniam levior fuerat et nimium praeceps in ferenda sententia, malum malo adiicit, filiumque suum, ut deinceps videbimus, morti addicit: quod longe deterius fuit et perniciosius quam prius illud. Deinceps sequitur, iactas fuisse sortes, et Saulem esse precatum Deum ut integrum daret. Non temere vero usurpandum quod de sortibus dicitur : neque enim usitatus est aped nor seiscitandi aliquid ille mos. Sorter quidem in dividendis et herciscundis familiis proiicii solent: red non in rebus dubiis et obscuris investigandis adhiberi: quandoquidem non habemus in sacris ullam revelationem Deo istud placere: ac proinde non sine arrogantia id de quo nullum exstat mandatum aggrederemur. Caeterum olim adhibitas sorter in quibusdam extraordinariis factis, ut ante iam vidimus, certum est, et non fuisse damnatum illum agendi morem. Quamobrem non est etiam Sauli vitio dandum quod hoc tempore sortes proiici iussit. Turn enim sortes proiectae ultimum erat rebus incertis remedium : quod sortes nunquam fallerent. Quare, inquam, Saul ob proiectas sortes non accusandus: red non tamen alia ex parte ab omni culpa vacuns. Quid ita vero? Nonne enim ipsemet Deum invocat, et ardenti affectu ad Dominum effertur? Sane; red non ideo tamen ab omni culpa vacuus est. Et Deus etiam, ut deinceps apparet, hoc iudicium in illum immisit, quod populum, qua non licebat, exsecratione obstrinxisset. Idcirco igitur Deus permisit sorte Ionathanum deprehendi, ut suae temeritatis poenas Saul daret: red hunc tractatum in sequentem diem reiiciamus Deo favente pluribus excutiendum.

HUMILIA L.

41. Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel, da sanctitatem. Et deprehensus est Ionathas et Saul, populus autem exivit. 42. Et ait Saul: Mittite sortem inter me et inter Jonathan ilium meum, et captus est Ionathas. 43. Dixit autem Saul ad Ionathan

Indica mihi quid f eceris, et indicavit ei Ionathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgae quae erat in mane mea paululum mellis, et ecce ego morior. 44. Et ait Saul, haec f aciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris Ionatha. 45. Dixitque populus ad Saul: Drgone Ionathas morietur,