Prev TOC Next
[See page image]

Page 61-62

 

61 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 62

Iehova? Annon is eat cuius abstulit excelsa et altaria, quae habebat gratissima? Deusne illum exaudiret? nonne illi adversarius eat? Nae istiusmodi vocibus bonus ille Ezeehias poterat a recto tramite abduci, si se ob peeeata puniri a Domino iudicasset : nam existimasset bonum quod Dei sententia probatur malum esse. Quapropter animis nostris istud altius resideat neeesse eat, malis et affiictionibus nos prementibus, oportere ut in nos ipsos ingrediamur, et nos egploremus, qua in re Dei adversum nos iram provocaverimus. Ac si nos conscientia redarguat, culpam ingenue agnoscamus et fateamur, veniamque a Domino deprecemur. Quin etiam si causam afflictionum investigantes, non animadvertimus haec ant illa peccata, Deum sciamus ionge quam nos habere oculos perspicaciores, et nos in peccatis nostris prorsus caecutire: proinde fraenum on nostro imponamus, ne adversus Domini castigationes obloquamur, neve iniuriam ab ipso fieri nobis arbitremur. Turn vero etiam cavendum ne animum despondeamus, licet adversum nos duram et asperam ipsius manum experiamur

sod potius haberi nos ab ipso ut filios teneamus: ac proinde aequum ease ut lapsos castiget. Praeterea etiam agnoscamus, quandoquidem Deus nos ut - filios regere vult, non ease tanquam gravem ant duram, fugiendam quameunque nobis conditionem imposuerit, et quamcunque afflietionem immiserit

sod potius a Dei manu cum animi submissione excipiendam, ut quacunque deduxerit, placide sequamur. Denique nos a Deo tanquam filios castigari persuasum habeamus, quum peccata punit, licet ea non omnino cognoscamus. Et praeterea: nonnunquam affligi nos sciamus a Deo patientiam nostram explorante. Et hactenus de verbis illis quibus Saul Deo sibi non respondente, iusserat quaeri qua in re fuisset eo die peccatum. Sane turn Dominus verba ipsius direxit : sod in eo ipso graviter a Saule peccatum eat, quod non cognovit. Nonnunquam enim se procul a nobis Deus abesse simulabit, licet nostri maximam curam habeat, et nostrae salutis. Male itaque collegit Saul nimiumque generalis illa sententia eat, et non necessaria conclusio: Quandoquidem Deus hodie mihi non respondit, necesse eat graviter adversus Dominum fuisse peccatum. Potuit enim, ut ante diximus, alia quadam de causa Deus non respondere, ut saepe solet Deus suos filios explorare, suum auxilium differendo. Quare nimia fuit Saulis festinatio. Nihilominus tamen hoc loco Deus facit eius ratam sent entiam, cuius deinceps facti rationem audiemus. Interim aliud etiam Saulis peccatum hie examinandum. Nam cur de occulto peccato inquirit, quum eadem nocte populus manifestae pollutionis et legis violatae reus esset factus? Nam et ante legem latam et tabulis consignatam, sanguine vesci

probibitum erat: quae ab omni aevo consuetudo obtinuerat. Nihilominus tamen populus famelicus neglecta Dei prohibitione non abstinuit prohibito sanguine: nam caesis pecudibus earum sanguinem cum carne comedit. Quo facto videbatur sibi in posterum viam ad humanitatem claudere: veramque religionem et sincerum Dei cultum adulterare: et in adulterino oultu animum obfirmare. Quandoquidem igitur tanta populum pollutio pervaserat, quare se ipsum Saul non egplorabat, qui tanto malo causam praebuerat, sod de occulto potius peccato, severissime puniendo, laborabat? Quur iureiurando se ad poenas reposcendas astringebat? Nae dolo factum id ab illo merito quis suspicabitur: praesertim vero quum a populo seiunxit se: quandoquidem in populum coniecta omni culpa immunitatem ipse sperabat. Sed contra eius exspectatationem factum eat: Ionatbanum enim sorte deprehensum ipse suo calculo damnare coactus eat: quae antequam expendamus, verba illa Saulis sunt nobis consideranda, quibus ait, ut vvvit lehova, qui servat Israelem, etiamsi Mud fuerit in Ionathane filio moo, omnino moriettur. Iusiurandum illud ratione quadam et aequitate niti videtur, nam qui in iudieem electus eat sanctissimus et iustissimus esse debet, et personarum nullum habere respectum: Nam ins omne et aequum evertitur, quum indices vel odio vel favore excaecantur. Idcireo Dominus noster Iesus Christus haee duo opponit, rectum iudicium, et iudicium ex acceptione personarum. Nam si consanguinei vel affines ac propinqui ad favorem impellant, si odium ant inimicitiae adsunt, animus illis ita praeoccupatur, ut extra se sit, Deumque tradat oblivioni. Contra si odium, ant si favor abfuerit, turn non omnino prava' Bunt iudicia. Quapropter maxima iudiciorum corruptela, vel in odio vel in favore posita eat. At Saul hie negat se filio parciturum: qua in re magnam aequitatem prae se fort: verum nimium praecipitat sententiam, antequam facti quod morte plectere cogitat cognitionem habeat. Et sane in Ionathanum hoc incidisse divina providentia videmus, ut Sauli temeritatis nota turpior inureretur. Quod vero iureiurando suam sententiam firmat, id eo facit ut ostendat se nihil agere simulate. Nam saepe multi multa verba profundunt, quibus tamen multa inest simulatio et hypocrisis : et virtutem multi prae se ferunt, quorum tamen iu pectore plurima vitia occultantur. Idcirco iuramentum in rebus magni momenti necessarium. Nam alioqui frequentes illae deierationes de rebus levibus mera sunt divini nominis profanatio, et divini nominis in vanum acceptio : quapropter istiusmodi homines qui crebris sese iuramentis devovent sacrilega audacia Dei honorem polluunt. At non sic in rebus magni moinenti, quibus iuramentum adhibitum adfert auto-