Prev TOC Next
[See page image]

Page 57-58

 

57 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 58 debent, ut non sit amplius illa revelationum nova gratia requirenda, de qua hie agimus. Nam si sacra scripta consulamus, satis in its instructionis habehit quisque quid facto sibi sit opus in sea vo eatione. Et hactonus dicta ista sunto de veteris illius populi a nostra conditione differentia. Interim ut quotidie nos Dei imperio submittere, et in ipsius obsequium magis magisque componere discamus, in omnibus nostris consihis et operibus suseipiendis Deem ante omnia consulendum meminerimus. Quare in primis usurpanda nobis gravis illa Iere miae prophetae exhortatio : primum ut Deum pre cemur ne nos permittat aliquid ipsi non aeceptum suscipere : deinde ut rebus nostris et consiliis feli cem et beatum exitum concedat. Atque idcirco propheta primum facit oris Domini mentionem, quo nomine Dei verbum designat: deinde spiritum adiicit, ut admoneat etiam oportere Deum ut a nobis verbum eius audiatur vi sui apiritus agere et operari. Neque enim sufficeret nos verbo Dei do ceri quid agendum foret, nisi etiam ab eodem illu minati iudicium et rationem acciperemus ad probe intelligendam doctrinam quam ipse proponit: suam que virtutem exsereret ad exitum eorum quae ab ipso exspectamus fortunandum. Ex quibus apparet unde fiat ut saepissime prudentissimorum hominum consilia et molitiones evertantur iusto Dei iudicio, quod multum in se temeritatis habeant et arro gantiae : quandoquidem quod praecipuum erat, nempe ad Deum precibus confugere, neglexerunt. Quare no in istiusmodi poenas incidamus, ad Deum ante omnia confugiamus, eique nos totos dedamus : ac si forte temeritate aliqua peccatum a nobis fuerit, saltem admoniti resipiscamus: Saulemque hac in parte nobis exemplo praeeuntem imitemur. Nam etsi magnopere in eo vituperandus est, quod de persequendis hostibus inconsulto Domino delibe ravit, singular is tamen modestiae in rege commen dabilis doinceps exemplum praebuit: qui rex licet tamen admonenti sacerdoti statim obtemperavit. Ex quo apparet, si qua levitate et ineonstantia peccavit, non tamen pervicaciter in peccato perse verasse. Quamobrem si nos contigerit non eo us que sapere ut unde oportuerat oxordiremur, nempe Deo honorem daremus quem verbum ipsius prae acribit, eique nos totos traderemus ac ipsius spiritu nos regi permitteremus: saltem si in memoriam venerit, aut ab alio quovis admoneamur illius pec cati, ne contumaciter et arroganter pergamus: sed culpam agnoscentes, veluti positis repagulis ne ultra quidquam aggrediamur malum malo cumulantes: sed ad Saulis exemplum modeste nos admoniti ge ramus. Yidemus enim illum a sacerdote admo nitum, levitatem temeritatemque suam agnoscentem in eo quod de Deo pries invocando et consulendo non cogitasset, substitisse : et insignis modestiae

exemplar fuisse : quod imitari nos decet, ne malum malo cumulemus si nos initio contigerit a recta via aberrasse.

Deinceps sequitur sacerdotem interrogantem os Domini non aceepisse responsum die illo. Yerba quidem eontextus sunt: Saulem Deum consuluisse, sed its intelligenda ut Saul totius populi nomine Deum consuluisse dicatur per sacerdotem, qui erat interpres et internuncius divinae voluntatis, et organon quo Deus suam sententiam proferebat. Nam ut saepe diximus, tum sacerdotes locum et gradum Domini nostri Iesu Christi obtinebant eius personam figurantes et repraesentantes. Quemadmodum igitur hodie sumus indigni qui ad Deum accedamus, et mediatore Domino nostro Iesu Christo indigemus, cuius nomine Deo grati simus: id veteribus fuit declaratum in umbris illis et figuris, ut ad mediatorem olim venturum fidem suam attollerent. Denique veritas quam hodie obtinemus nos docet quare olim legis tempore sacerdos indutus tunica sacerdotali coram Deo se sistebat totius populi nomine ut a Deo responsum aceiperet. Nam hac ratione homines suae indignitatis admonebantur: quemadmodum et hodie sumus indigni qui coram Domino nostro nomine compareamus, nos, inquam, tot sordibus et peccatis foedati, tit merito simus a Dei conspectu repellendi nostra iniquitate. Quare necesse est intermedium esse Christum Dominum nostrum, qui gratiam et favorem apud Deum nobis conciliet. Porro Saul animadvertens Deum non dedisse responsum, atatim infert, peccatum fuisse ab aliquo, ac iuramento affirmat moriturum illum quicunque tandem fuerit, etiamsi Ionathanus sit filius. Quare sortes coniici iussit: Deumque precatus est, ut integrum cederet. Vex hebraea sonat perfectionem : sed accipitur perfectio illa pro declaratione sontis sorte facta: quum nimirum rei quaesitao sorte veritas elucescit. Vel perfectionem intelligemus, quum Deus cuiusque iniquitatem patefacit, ne innocens luat poenas pro nocente : et ne insontes involvantur sontium supplieiis. Denique Saul Deum precatur ut sortes coniectas regat: quibus coniectis ipse cum filio Ionathano deprehenditur: quamobrem sortiri inter se et Ionathanum filium iussit, ut qui nocens est deprehendatur: ac Ionathanus deprehensus est. Nempe its patefacta est Saulis in exsecratione populum adstringendo temeritas, de qua superius egimus. Itaque Ionathanus excipit, an quia tantummodo gustavi extremitate baculi parum mellis ego morerer? Et populus tandem exsecrationem illam temerariam Saulis revocavit: Dixit enim populus ad Saulem, an, Ionathanus moreretur, qui comparavit salutem hanc maximam in Israde? absit: ut vivit Iehova, an cadere debet ullus a capillis capitis eius: quandoquidem Deo dace operates est hoc hodie? sic