Prev TOC Next
[See page image]

Page 55-56

 

55 HOMILIA XLIg. 66

quibus sacrificiorum veritas et simplicitas adulteraretur : singulis ad novos ritus quos sibi finsissent deflezuris, et ex arbitrio sue, Deo servituris, et cultus divini novas rationes instituturis. Quamobrem si Saul novum altare exstruxisset, nulla excusatione factum excusare potuisset, quod contra legislatoris summi voluntatem altare aedificasset, populumque in errorem et superstitionem induxisset. Licet itaque bonum finem istius altaris aedificandi Saul sibi proposuisset, nempe solennem gratiarum actionem pro adepta victoria, quam sibs coelitus advenisse profitetur: tamen debuit tantum obiter aggestis quibusdam lapidibus et glebis sacrificare, ut facto sacrificio congesta materia dispergeretur, ne in posterum ulla remanerent altaris vestigia. Itaque si tale altare construxit Saul reprehenditur hoc loco ob conatructum altare, cuius instar aedificii structura permaneret: quae in abusum deinceps et superstitiones transferri poterat. Ex quibus apparel quantopere cavere debeamus, ne quam posteris occasionem relinquamus a recta via aberrandi, et a verbi divini simplicitate recedendi. Sunt enim homines natura nimium proclives ad superstitionem : et aliquam libertatem assecuti, in omne flagitium ruunt. Quamobrem singularis hie adhibenda prudentia et cautio est, ne qui ritus in ecclesitAm inducantur, quibus Dei cultus possit adulterari, et homines a vera religione in vanas superstitiones abduci, ut sibi novam religionem homines fingant, et a simplicitate verbi divini recedant. Et de istius altaris exstructione hactenus.

Sequitur deinceps deliberasse Saulem de persequendis hostibus noctu. Unde apparet ipsius fortitude,, ut non abs re a Domino esset in regem electus. Nam etsi totum diem conflixerat, sibi tamen non parcit, nee genio indulget: led victoriam cupit persequi, ut tanta strage Philistaeos conficiat ne amplius adversus Israelitas bellum redintegrare possint. Laudanda sane in se virtus: sed interim conspicuum in ipso fit quae sit hominum virtus, quum suae industriae aut prudentiae of facultatibus fidunt: quandoquidem in ipso limine statim impingunt: quod nihil possint nee debeant aggredi nisi prius invocato Doi nomine. Tum itaque demum consiliorum et rationum nostrarum felix futurus est exitus si Deus ipse nos regal, et deliberationibus praesit. Quod quidem nemo impetrarit nisi ardentibus ad Deum votis confugiat, et voluntatem ipsius diligenter interroget. Quare hie quidem Saulis quaedam apparet virtus et magnanimitas sua sane laude digna: sed quoniam precibos Deum advocare ducem non meminit, fortitudo illa per se alioquin eommendabilis, non potest nisi vituperari, et temeritas potius quam laudabilis audacia dici: quando=quidem de Dei gloria et honore multum ea ratione rletrahitur. Quamobrem serio de nobis hie cogi-

tandum est, ac prout quisque vel ingenio, vel consilio et prudentia, vel viribus, vel audaeia eacelluerit, cavendum, ne vana et inani gloria efferatur: et ne quid temere nisi prius invocato Dei nomine suscipiat: ac licet viribus polleat, intra modestiae tamen terminos se contineat, ut ne latum quidem pedem abeat, digitumve moveat, oisi prius de Dei voluntate certior factus, cuius unius auspiciis regatur. Denique discunto omnes sese ita continere in officio ut nihil ausint, nihil aggrediantur, quod non ipse prius iusserit. Exemplo esto Saul hie deliberans de persequendis hostibus, populo consentiente, et se ad hostes insequendos comparante. Sed quem sacerdos eohibuit et revocavit, Deique voluntatem interrogare et explorare iussit. Porro, ut ante diximus, speciale fuit illis temporibus privilegium populo concessum, ut rebus dubiis et incertis Dei voluntas per ephod ezploraretur, et Dominus quid factum vellet interrogaretur. Sacerdos enim sacram illam tunicam, quae ephod dicta est induebatur ad Deum accessurus: et se ad arcam sistebat, unde Deus responsum dabat, et quid factum vellet significabat. Ex illo, inquam, more et ritu sacerdos Saulem ab institute, revocat Deumque interrogare iubet: ut si Deus persequendos hostes declararit, toti in illum recumbant, Deumque sibi persuadeant prosperum exitum daturum, quod nihil nisi ipsius ductu susceperint, eiusque voluntatem inquisiverint. Sane fateor nostram bodie dissimilem esse conditionem : neque enim peculiares de rebus singulis revelationes nobis Deus dat: quod tamen molestum nobis esse non debeat: siquidem vel unicum verbum sufficere debet quo Dei voluntatem docemur in evangelio filii sui, quandoquidem longe praestantius illud est quam reliquae omnes revelationes quascunque tandem expetierimus. Nam etsi propbetias non habeamus quales fuerunt sub lege, tamen aliquid amplius habemus, nimirum perfectionem illam doctrinae in qua acquiescendum nobis est. Etsi enim non contingit iam in rebus nostril angustis id assequi quod populus israoliticus obtinuerat, ut Domini voluntatem interrogaret, et Deus quid facto esset opus revelaret : tamen quod longe est pretiosius obtinemus, nempe factam nobis promissionem, Deum se in integritate et sinceritate quaerentibus consilium daturum, et in omnibus viis directurum : mode, ad ipsum ex ipsius verbi praescripto confugiant. Observandum enim Israelitas non habuism tam perspicuam, neque tam amplam et perfectam instructionem quam habemus hodie. Nam Samuelis tempore nibil nisi lex Domini scriptis erat traditum. Nos vero libros propbetarum, librosque bistoricos, quibus prioris illius ecclesiae regimen et institutio docetur, tandemque scripta evangelica, quibus divinarum promissionum impletio contmetur habemus. Quare nobis ista satisfacere satis copiose