Prev TOC Next
[See page image]

Page 53-54

 

53 IN I. LIB. SAMUBL. CAP. XIV. 54

quamobrem lux ills de qua Paulus loquitur in anima consistit, qua discernimur a reliquis animantibus omnis rationis et intellectus expertibus. Haec, inquam, praecipue vita nostra ost, nunquam peritura, quippe immortalis: Bed vitam quandam habemus communem cum bestiis: quae in eo posita est ut naturalibus omnibus necessitatibus obnoxii simus, et cibum, potum, somnum et similia appetamus: quae vita sensitiva et substantialis nominatur. Caeterum quum vita esse in sanguine dicitur, ita docemur ab omni saevitia et crudelitate abhorrere, etiam erga ipsas bestias. Sane licebat carnibus vesci animantium: Bed quarum fusus esset sanguis: quem ne degustare quidem cuiquam licebat, ne in pecudem transformari videretur sanguine degustato. lam vero legi quidem isti non sumus obnoxii: quod Deus veterem illum populum istis rudimentis quae pueroB decebant erudire voluerit : Bed tamen eius veritas et substantia remansit. Quapropter quotiescunque scriptura violentiam, vim, caedes et similes iniurias prohibet, tanto horrore illa nos abominari oportere sciamus, ut quum vel sanguinis effusam guttam audimus, fremere et ingemiscere nos oporteat: quandoquidem Deus veterem populum voluit bestiarum ipsarum sanguinem effundere, ut ad mansuetudinem et humanitatem mutuam aliorum erga alios erudiretur. Ac sane per se non fuit tam flagitiosum sanguinem edere : Bed mandati finis et scopus crimen augebat. Idcirco hie populus graviter peccasse dieitur sanguinem comedendo. Neque enim de sola caeremonia hie agitur, et de Bola externa observatione : Bed de caeremoniae legalis fine et substantia ad quam Deus maxime respiciebat. Quasi diceret Deus se hac lege tanquam fraeno velle homines retinere, ut alii cum ahis sine iniuria, et sine fraude versarentur. Caeterum hinc apparet Saulem adhuc aliquem Dei timorem retinuisse, qui graviter tali populi peccato sit offensus. Sed nihilominus manet ipsius peccatum, quod exsecratione populum obstrinxit. Nam quis, obsecro, fuit illius fructus aut eventus? Miser populus fame debilitatus erat et fractae ipsius wires : Bed si in frustum panis aut alterius cibi incidisset, non ausus tamen esset attingere. Sane si prudenter secum Samuel*) illius exsecrationis eventum expendisset, non tam temerarius fuisset. Nam, ut videmus, ad vitandam exsecrationem in peius malum plebem induxit: et ipse Ionathanus de vita periclitatus est, quam sine plebis intercessione amiBisset: Bed Deus plebis intercessione voluit tanto malo mederi, ut ante vidimus, et deinceps pluribus adhuc illud persequemur.

') Sic codex, lege: Saul. I-IOMILIA

35. Aedificavit autem Saul altare Domino: tuncque coepit primum aedifrcare altare Domini. 36. D dixit Saul: Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nee relinquamus ex eis varum, dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac: Et ait sacerdos: Accedamus hue ad Deum. 37. Et consuluit Saul Deum : Num persequar Philisthiim, si trades eos in manus Israel: sed non respondit ei in die illa. 38. Dixitque Saul: Applicate hue universos angulos populi, et scitote, et videte per quem acciderit hoc pecoatum hodie. 39. Yivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur. Ad quod nullus contradzxit ei ex omni populo. 40. Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathano filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis fac.

Superiore concione pietatem Saulis audivimus, qui populum ne adversus legem pecudes cum sanguine eomedendo peccaret cohibuerat: Beque in eo facto fortiter gesserat: hie adiicitur illum exstruxisse Domino altare ad sacrificandum : quod per Be laude dignum est: Bed adiicitur, Saulem illud primum altare exstruaisse. Quidam vero existimant illis verbis significari hoc primum fuisse altare a Saule exstructum. Atqui certum est unicum tantum esse altare oportuisse in populo israolitieo: quare si quis Saulem utet plura exstruxisse, aut quod tum nulla essent exstruere coepisse, non bene conveniet supra dictis: quandoquidem iam sacrum fecerat Saul exspectans Samuelis adventum, quod, ut ante diximus, sine altari fieri non poterat. Quare statuendum est non fuisse istud primum altare a Saule constructum : et contrarium etiam apparet. Nam ante vidimus illum satis procul a Philistaeis fuisse, et quodammodo metuentem illorum multitudinem continuisse se intra castra. lam vero dicitur illos insequutus ad noetem usque, et percussisse insigni plaga a Miehmaso usque Haialonem. Quare apparet non alio loco exstructum altare, quam in quo iam sacrificarat, neque etiam aliud a priore ilio de quo ante facta mentio est. Quomodo itaque dicemus intelligenda haec verba, Saulem exstruxisse, et hoc przmum exstruxisse ? Nempe exstruxisse. ad durationem dicemus. Nam facile colligimus peeuliarem aliquam structuram notari. Nam Bi altare ex politis lapidibus struxisset, graviter illum hac in parte fuisse peccaturum cuivis notum est: quod diserte eautum esset ne quis tale altare aedificaret. Ratio fuit in promptu