Prev TOC Next
[See page image]

Page 37-38

 

IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV.

stupore ingenti et rerum ignorantia laboremus, precemur tamen ilium ut nostri misereatur, nostramque caecitatem regat, et ad felicem eaitum perducat, ut eo ampliorem illius laudandi et glorificandi materiam semper habeamus, quo nos magic praeter opinionem easpectationemque bearit. Ita usurpanda nobis haec historia eat, si fructum et utilitatem ex ea referre volumus. Caeterum quum Ionathanus dicitur accepisse victoriae signum, et fore ut Deus hostes in suas manus traderet, ex verbis illorum, quibus ignavos et timidos esse iudicavit, non temere imitandum exemplum est. Est enim singulare: cuiusmodi quaedam alia in sacris occurrunt, et de quibus egimus in libro Iudicum. Sic quum Gedeonem audimus ad fidem suam confirmandam duplex a Deo signum postulavisse, non posuisse legem quam a1ii sequerentur ilium certum eat: sed a Deo impulsum, quod ipso egitu Deus ratum fecit. Quod si nobis imitandum hodie proponeremus, temere faoeremus, Deusque nostram levitatem puniret. Nam meminisse nos oportet eorum quae Dominus noster Iesus Christus discipulis suis olim dicebat, petentibus, ut quemadmodum olim ad Eliae preees, sic etiam ad suas, ignis de coelo caderet in eos a quibus non recipiebantur hospitio: Nescitis, inquit, quo spiritu Elias ductus fuerit: quasi diceret: Non earn habetis areanorum Dei communicationem neque revelationem quam olim Elias habuit, quern tamen vos imitari vultis. Tenendum itaque Deum speciale quoddam privilegium suis dare, et ad hoc vel illud opus impellere, quod non vult tamen a nobis in legem et exemplum trahi. Quae utilis doctrina eat. Scimus enim quam proclives simus ad imitationem Dei servorum in omnibus ipsorum factis, sine iudicio et discretione: ut histrionica et sceniea potius sit quam vera imitatio. Sic videmus Israelitas omnibus saeculis depravatos, turpiter et foede in multos errores lapsos fuisse, et tamen summa arrogantia Dei foedus cum patribus ipsorum initum, et ab ipsis multis vicibus summa ingratitudine fractum, iactasse et de illo gloriatos: ac proinde a prophetic graviter reprehensos, flagitia tamen hoc titulo tegere voluisse: Patres nostri, patres, inquam, nos tri Deo accepti fuerant : templum Dei, templum Dei habemus. Sane, sed in Dei praecepta illos oportebat intueri, et eadem sequi et observare, ac res prohibitas in illis vitare. Hodie in papatu quidquid Dei cultus dicitur mera eat abominatio : quod in legem trahere voluerint quod egtraordinarium erat, adeo ut Dei cultus verus prorsus sit depravatus et adulteratus. Unde vero id aceidit, nisi ex stulta imitatione privatae alicuius superstitionis? Si quis enim speeiale aliquod factum gessit, in exemplum et regulam tractum eat, atque ita verus Dei cultus obscuratus eat. Eo igitur accuratius

38

haec observanda sunt quae dico, et quae in oculos quotidie incurrunt, quo proclivior in contrarium eat lapsus: nempe saepe a Dee servos suos ad facinus aliquod impelli, quod gratum et acceptum habebit, sed quod tamen in exemplum aut generalem regulam trahi nolit. Cuiusmodi exemplum in Abrahami servo conapicuum eat. Nam missus ab Abrahamo quaesitum Isaaco filio ugorem, signum sibi proponit rei feliciter gerendae, primam filiam quae occurrerit ad hauriendam aquam domo egressam, a qua potum petierit: quern si nitro dederit, et sponte etiam camelis aquam propinaverit, earn fore ugorem heri sui, quam Dominus ipse elegerit. Nae si hanc divinationem imitari vellemus, non dubium eat quip earn arrogantiam Deus graviter puniret: licet tamen Abrahami servi comprobatum a Deo sit votum : nempe, quod ipse Deus suggessit, et fecit. Idem omnino de Ionathano sentiendum. Neque euim proculdubio verisimile cuiquam fieri poterat hostes ad duorum hominum adspectum terrore percellendos: quum praesertim scirent in toto Israele non ease arma, quibus se tuerentur: nedum ut ipsos aggrederentur, et ingens esset hostium multitudo. Solae quidem fateor praesidiariorum cohortes Ionathanum et armigerum ipsius viderunt: sed quid duo illi adversus tot hostes? Nonne momento caedi potuerunt? Quare nulla eat oblata metus occasio stationariis illis Philistaeis, qui nullas oppositas sibi ad resistendum viris animadverterant: et ideo, ut videmus, Philistaei conapectos duos illos viros per contemptum iubent ad se adscendere, dieentes: Fcce Hebraei prodeunt c foraminibus suius ubi se absconderant, et praelium meditantur: quasi dicerent: Yah' miseros istos homuneiones etiam in conspeetum nostrum venire ausos, quos vel invitos necesse eat in nostram venire potestatem? Ea fuit hostium arrogantia et petulantia: quamobrem metum simulant, et iubent Israelitas ad se.adscendere, Adscendite, inquiunt, ad nos, ut notam faciamus vobis rem. Sic solemus nostro idiomate gallico compellare quos nobis infensos minis terremus: Hens accede, adesdum, paucis to volo: quae comminationis vim habet. Idem ergo Philistaeis aceidit, qui verbis illis minabantur Ionathano et armigero, et tamen egredi statione se non audere profitebantur. Ex quibus apparet Deum cohibuisse rabiem ipsorum, et animis metum iniecisse, ut licet multi, duos tamen homines adoriri vel in fugam vertere non audeant. Nam saltem ad terrendum Ionathanem aliquot passus adversus ilium progredi debebant. Atqui metu retinentur, et se intra montium fauces continent, quasi ingentem eacercitum in conspectu haberent, et pauci ac imbelles in adspectum eorum venire non auderent. Sed Ionathanus omen ex verbis illis accepit: et sane deinceps dicitur metus ille 3'"