Prev TOC Next
[See page image]

Page 33-34

 

33 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 34 tern servatum iri, licet antea numerus infinitus et multitudo infinita fuissent. Sed ecce quam miseri ut velut oves in leonum versentur faucibus: quos vel odium vicinorum premit, vel calumniae, vel denique molestiae variae obruunt, ut hostium furori expositi undequaque videantur. Sed eos propheta consolatur. Et proposita visione quam habuerat de candelabro et lampadibus, adiicit duas oleas fuisse, quibus figurabatur vetus lex. Atque duas illas oleas docet perpetuo stillasse, ne lampades in ecclesia exatinguerentur. Deinde illud neque vi ar morum, neque alia vi perfectum iri docet, sed spi ritu ipso Iehovae. Ex quibus discimus Deum con iectis suis fidelibus in tantas angustias, ut de sua salute desperent, quod non sint pares hostibus suis resistendo, qui magnis viribus inermes et inhabiles adoriuntur, hostes illos debellantem et dissipantem, velle suum opus agnosci, debitumque propterea sibi honorem reddi. (~,luamobrem non oportet fidem nostram niti neque multitudine militum, neque terrestribus ullis rebus: sed potius esse persuasos rebus istis omnibus destitutos, tamen re ipsa exper turos satis magnam ease Dei virtutem ad nos tu tandos et ex summis periculis ervendos, in quae ad nos explorandos ipse coniecerit. Ad Dos igitur etiam illa prophetae verba pertinent. Certum enim eat prophetam illis declarasse qualis sit ecclesiae conditio ex quo a captivitate babylonica redempta fuit, imo.ex quo Dominus noster Iesus Christus in hunc mundum venit. Quotiescunque igitur host ium multitudine et minis terrebimur, quod ab illis iam iam laniandi videamur, ad istam promissionem con fugiamus, futurum nobis instar fortissimorum agge rum et munitionum, nempe, non habendam nobis ra tionem neque gladiorum neque exercituum : sed contentos ease oportere virtute Domini nostri Iesu Christi, quae ad salutem nostram victoriam de hostibus reportatura eat. Atque ex hoc loco doc trine haec tam utilis eruenda eat: et praeter doc trinam utile eat etiam exemplis confirmari, quale hoc loco Saulis occurrit, qui cum sexcentis homi nibas tantum mansisse solus dicitur, undequaque tamen hostibus ingenti multitudine illum cingentibus ut desperate salus Israelitarum, et facilis hostibus victoria, etiam non districtis gladiis videretur. Ita que turn hostes triumphos quasi iam parta victoria canebant: et minime dubium quin Dei nomen blas phemis suis vocibus lacerarent. Deo ad tempus illos ferente. Sed tandem re ipsa Deus patefecit, omnom illam hostium sese tam alte eff'erentium arrogantiam in summum ipsorum dedecus et confu sionem verti. Quamobrem Dei contemptoribus superbia et arrogantia turgentibus, et in fideles crudeliter saevientibus, tanto propinquiorem ipsorum ruinam et dedecus ease sciamus. Et si Deus eo usque nos explorarit, ut hostes adversus nos multa Cakini opera. Vol. %gg.

moliantur et aggrediantur, illo permittente, et illis ex animi sententia res - succedant, adeo ut nostra salus deplorata videatur, ne tamen dubitemus quin ipse debitam illis mercedem praepararit: et loco ac tempore patefaciat se nostri misertum, etsi ad tempus faciem suam a nobis occultasse visas sit.

Et de istis hactenus; transeamus ad ea quae de Ionathano dicuntur. Ac.primo quidem adapectu nimium fuisse temerarius iudicabitur, sine iudicio et sine moderatione. Nam Saul solos sexcentos reliquos milites et quidem inermes habebat adversus hostium tot millia, nihilominus tamen castris clam egreditur cum armigero suo, et quidem eo tempore quo tres hostium cohortes egressae erant ante primum agmen ad praedam faciendam : quibus Ionathanus temere occurrit, et quidem inacio. patre. Armatus quidem ad bellum exit,, sed quid unus adversus tot cohortes? Quin armiger ipsius arma quilius se tueretur non habebat, nisi forte rutrum aut securim, et quidem commodato. Vidimus enim supra Philistaeorum fraude factum ut apud Hebraeos nullus faber inveniretur: ac si tandem libertatem habuerunt ad ferramenta oonficienda, et molam ad ezacuenda, non sine metu tamen et terrore fait. Quare merito Ionathanus hominum opinione temerarius esset iudicandus, quod adversus tot hostes solus egressus sit, et praeterea ordinem everterit. Nam si belli tempore liceret positis castris, et hostibus undequaque cingentibus, temere cuique egredi a atatione, quid inde periculi erearetur? Nae eapitali supplicio digni aunt, qui belli tempore sine iussu imperatoris stationem deserunt: nam alioqui nullam autoritatem retineret, et summa rerum inveheretur confusio. Denique metuenda atrages esset, si pauci sine maturo consilio et deliberatione castris egrederentur. Quamobrem videri potest Ionathanus patrem hie in maximum discrimen eoniecisse: et per ipsum non stetisse quin ipse pater cum paucis reliquis militibus opprimeretur. Deinde egressus audet progredi usque ad milites qui in eaeubiis erant. Et ideo dicuntur ibi fuisse duo scopuli in modum dentium praerupti. Id apparet in montibus et collibus vicinis, in quibus eminentiores acopuli prae se ferunt quandam abyssi speciem, aut ingentis cuiusdam voraginis. Hie igitur duo fuisse vicini acopuli dicuntur, quos Philistaei occupaverant, et excubias ibi habebant, ut nemo illac aperta et regia via posset transire

tanta enim erat hostium multitudo ut nullus aditus ad illos pateret. Quare Ionatbanus eo pedibus et manibus reptans conatur ascendere. Sed an defatigatus ex via invia poterat cum bostibus congredi? Quin etiam videamus quo maxime fundamento nitatur : A dscendamns, inquit, ad incredulos et incircumcisos istos, et nos eis retegamus. Qui si dixerint adscendite ad nos, tam audacter adversum ipsos pro3