Prev TOC Next
[See page image]

Page 27-28

 

27 HOMILIA XLVI. 28

ipsi przefecit. Sic videmus quum David animum obfirmaret ad recensendum et lustrandum populum contra expressum mandatum legis, fuisse Dei consilium ut populus puniretur. David tamen ambitione peccabat, et solus ist.ius facti reus videbatur. Et nominatim dicitur Deus cor Davidis impulisse. Sane. Sed Deus arcanum suum consilium novit. Ex quibus apparet Deum babere suum consilium admirandum, qiiod nunquam mutatur, neque variatur : et tamen uti mediis inferioribus quibus suum consilium ad praescriptum finem deducat. Sed quac, obsecro, media? Sane vias obliquas, et temere hue illuc aberrantes sequi videtur, immo fini et scopo ad quem collimat penitus repugnantes. Sed nostro iudicio. Verum hoc its fieri teneamus ne nimium nobis sapiamus, et potius ad illa arcana caecutiamus, quantum Deo videbitur. Caeeutiamus, inquam, in illis divinis consiliis, sic ne in ea quae captus nostri vires superant inquiramus. Neque enim caecutiendum, quum voluntas ipsius cognoscenda est, ut ad eam vias nostras dirigamus, et facta omnia nostra, dicta et cogitationes exigamus. Quamobrem, quum hie seriptura dicit regnum Saulis stabilitum fore in Saulis manu, si Dei mandat.is obsequutus fuisset, verissimum est. Sed vicissim Deus contumacia Saulis ut media causa est usus ad faciendam viam electioni Davidis, et divinorum oraculorum impletioni. Deus itaque lapsum istum Saulis subordinarat decreto suo : ac proinde tum lapsus Saul exautoratus est et regia dignitate pulsus: et merito quidem. Quis enim audeat Dei consihis obloqui, et in Deum sui peecati aliquam culpam coniicere, quum Saulem condemnare cogamur, qui propria conscientia eonvineebatur et confessione propria urgebatur? Nae si Saul ipse delictum confiteri cogitur, seque reum agnoscit, os omne claudi oportet, et omne murmur cessare, ne quis Deo obloquatur et obstrepat: et confiteri regnum illud irrevocabile quod Davidi debebatur, non potuisse in Saulis manu stabiliri. Sed mediam causam quae in sensus nostros incurrit et quae satis nota est, lapsum Saulis, inquam, sciamus fuisse causam adempti Sauli regni, et in Davidem translati. Et hactenus de istis. Quamobrem ex istis discamus aeterna Dei consilia suspicere et adorare, quum sensum nostrorum captum superant: et ab omni curiosa inquisitione abstinentes, Deum sobrie et cum timore et reverentia veneremur et adoremus. Ac si Deus mediis utatur de quibus nunquam cogitaverimus, eum sciamus iustitiam suam et admirabilem bonitatem nobis incomprehensibilem velle in illis eonsiderare: et hoc axioma et principium semper retineamus, Deum arcanum suum habere quod consilium acies mentis nostrae non potest apprehendere. Sane si nos intra modestiae huius terminos contineamus, longe dissimiles

erimus fanaticis illis hominibus suas blasphemias plenis buccis despumantibus, et adversus hanc doctrinam frementibus, quod illam sensibus suis et mentis viribus capere non possint. Sane nostris sensibus Doi voluntas quidem varia et sibi eontraria videtur: quemadmodum et Paulus Dei sapientiam vocat multiformem, unde fit ut ad illam caecutiamus, et ad illam viarum Domini abyssum immensam stupeamus : verumtamen Dei nibilominus voluntas una et simplex est. Et quod iam nostri sensus aseequi non possunt, videbimus quum in ipsius gloriam transformati fuerimus, et Deum sicuti est videbimus. Nune enim tanquam ex parte cognoscimus et in obscuritate : quapropter necesse est nos exspectare diem plenae revelationis, in quo comprehendamus quae iam infinitis partibus omnes nostros census superant et occulta sunt. Sic enim Deus ista disposuit. Et hactenus de proposita illa quaestione, quomodo mansurum fuisse et stabiliendum dicatur regnum in manu et familia Saulis, si Dei verbo se obsequentem praestitisset. Deus enim labi illum voluit, ut Davidem in regiam dignitatem eveheret, et in regni possessionem mitteret. Idcirco dicitur Deus bominem seeundum cor suum reperisse: quibus verbis Samuel ostendit merito Saulem fuisse rciectum. Neque enim aeternum illud decretum respicit, quo Deus per prophetam suum praedixit sceptrum a tribu Iuda nunquam recessurum. Sed hominem se dicit reperisse secundum animum suum, quod Saul sua culpa exauctoratus sit: quod a Deo propter peccatum non esset approbatus, sed reiectus. Atque hanc ob causam regnum ipsius non fuit diuturnum. Caeterum verissimum est Davidem gravissime in multis Deum offendisse: et quidem longe gravius quam Saul in hoc facto. Neque enim aut terrore perculsus, aut alio vehementiore metu adactus est ad Uriam interficiendum, aut ad Dei nomen quantum in ipso fuit, blasphemis impiorum vocibus et lacerationibus exponendum, aut ad tam turpe et foedum adulterium committendum. Quibus vitiis longe gravius coram Deo peccavit. Sed Deo ipsi peccata illa condonare visum est, et ex mera sua gratis quod semel decreverat apud se voluit ad finem suum perducere, regnumque in tribu Iuda et Davidis familia erigere et confirmare, donee adveniret ille rex regum Dominus noster Iesus Christus. Atque haec est vis verborum illorum, Iehovam quaesivisse sibi virum secundum animum suum. Caeterum non inde tamen sequitur Davidem aliquid ante hoc Domini decretum boni fecisse aut cogitasse, quo Dominum commoveret, ut deinceps videbimus. Sed Deus illum elegerat et ad hunc usum, licet incogitantem, destinarat. Its Dominum videmus Ieremiam prophetam compellare, antequam ex utero matris egressus esses, ego to ad hanc voeationem