Prev TOC Next
[See page image]

Page 25-26

 

25 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 26

tam aeri reprehensions -Samuelis offensum, r ecessisse. Bed cavendum ne illius imitemur festinationem, multoque minus rebellionem,et contumaciam, in quam se praeeipitem dedit. Nam horrenda deinceps eonfusio in ipsius caput et posteros incidit. Quare quotieseunque Deus acrius non increpabit, dociles mentes adferre discamus: nostro enim commodo fit, ut summo iure nobiscum Deus agat, nempe ut absolvamur, et ne in ultimam illam condemnationem, omnibus eontumacibus et in peccatis sese obfirmantibus paratam incidamus.

Sequitur deinceps gravius poena quam Saulem manere Samuel docet his verbis: Certe stabilivisset Iehova regnum tuurn spud Israditas usque in saeculum, nunc autem regnum tuum non stabit: quaesivit sibi Iehova virum secundum animum scum, quem mandavit else antecessorem in populo suo. Its Deus decrevit et ratum est Iehovae deeretum. Caeterum hie oritur non parva quaestio, quomodo dicat Samuel, Saulis regnum, si observasset quod iussus fuerat, stabilitum iri in perpetuum : quandoquidem superius vidimus non fuisse a Domino regnum istud approbatum, quod nullo iusto fundamento niteretur: et quod populus iugum sibi a Domino impositum exeutere voluisset. Praeterea, quum Deus sibi semper similis sit et immutabilis, non possunt hominum facta voluntatem illius et decretum immutare. Oportebat autem sceptrum in tribu Iuda erigi confirmarique : quemadmodum multis ante saeculis sanctus spiritus per os Iacobi praodixerat. Quinam igitur fieri posset, ut sceptrum in familia et tribu Beniamini erigeretur stabilireturque, quae nulllas promissiones acceperat: et Deus propositum mutasse, et varius esse videretur? Sane quum stare ista non possint, apparet etiam regnum in familia et tribu Saulis constitui et atabiliri non potuisse, neque in alia ulla tribu

aut Dei veritatem destrui oportuisse, et in Deo inconstantiam fuisse dici et mutabilitatem, quod nimis absurdum foret, et sine blasphemia ne cogitari quidem potent. Hie nodus ut expediatur, observandum Deum non semper nobis consilium suum arcanum et incomprehensibile revelare : quod non sine causa spud prophetam abyssus iminensa dicitur : sed propter nostram infirmitatem et hebetudinem in causis inferioribus retinere. Quoniam enim non possumus ad consilium usque ipsius inenarrabile conseendere, neque ipsius maiestatem ferre, Deus nostrae infirmitatis rationem habens, sese nobis accommodat, et modum aliquem proponit. per quem voluntatem suam nobis patefacit. Quare quum Deus alicui minatur, ad poenitentiam istis comminationibus sum vocat, et si convertatur a pristina vita et vitiis ad meliorem frugem, se vicissim conversum iri dicit. Sane Deus non mutatur, ut mutantur homines, neque ab hominum poenitentia pendet, aut ex homi-

num factis consilium capit. Neque enim hominum poenitentia pdtest quae futura sunt immutare : sunt enim mobiles et inconstantes, et in horas mutantur, quae varietas et mutabilitas in Deum cadere non potest, cui omnia futura praesentia suet : quare poenitere illum non potent. Verum Deus its lo-' quitur, nostrae infirmitatis respectu. Sic itaque propheta Samuel increpat Saulem, quum dieit, stabiliturum fuisse Iehovam regnum ipsius apud Israolitas, si Dei mandato fuisset obsequens: ut verum id futurum fuerit, si Saul conditionem illam appositam observasset. Sod ista sunt sic eapendenda, ne Dei consilia et areana incomprehensibilia curiosius scrutemur. Nam si Saul officium regis inoffenso pede facere perrezisset, Dei benedictionibus cumulatus fuisset, et novis semper donis auctus: sui enim similis semper eat Deus. Sed etiam hie observandum Deum, ut viam faciat areano illi suo aeterno et ineomprehensibili decreto, saepe uti mediis causis inferioribus. Et its factum ut Saul a recta via aberrarit, ut Deus regnum Davidis in tribu Iuda erigeret, et Davidem in illius possessionem mitteret. Lapsus itaque Saulis fuit causa media vel inferior eleetionis Davidis. Its D. Paulus de Iudaeorum easu loquens sit illorum lapsum et ruinam causam esse nostrae vitae et salutis. Quod enim .a Dec alieni facti sunt, inde factum ut. Deo reconciliati fuerimus ad salutis promissionem obtinendam. Verum si Iudaei perseverassent in timore et lege Dei, non ideo tamen desussemus Deo coniungi cum ipsis: quemadmodum olim a prophets dictum est, fore ut septem infideles vestem fidelis unius aeeipiant, dicantque: Eamus, ascendamus in montem Domini. Sed quoniam seseIudaei privilegio illo indignos reddiderunt, quid deinceps accidit? Provocarunt me, inquit Dominus, suis rebellionibus et contumaciis, et vicissim ego illos provocabo. Populos enim suscitabo, qui filii mei erunt. Sane antequam ad evangelii cognitionem veniremus, eramus instar miserarum pecudum : et in locum sanoti illius seminis surrogati sumus

quod sua culpa in maledictionem incidit. Ex quibus apparet divina providentia res omnes its disponi, ut Dei consilium, non capiamus, quod captum nostrum et intellectum superat, verumtamen ex eausis inferioribus upparet Deum efficere quae spud se decrevit: et sic operari ut quod ore suo pronunciavit semper impleat. Sic initio huius historiae vidimus, Deum voluisse filios Eli occidere. Quid its vero? Nempe iam ante decreverat familiam illam et stirpem delere: quare sic medias causas ordinavit, ut illi perierint. Sic quum populo voluit benedicere, viros suscitavit quos donis ad sustinendas tanti muneris partes necessariis ornavit. Contra vero, quum in populi peccata voluit animadvertere, et severius populum punire, malos ducea