Prev TOC Next
[See page image]

Page 23-24

 

23 HOMILIA XLVI. 24

mur non quaerere effugia, quum Dei verbo reprehendimur, ne malum malo cumulemus. Quin etiam cavendum summopere ne specie illa excusationum decipiamur: quandoquidem solent homines speciosis coloribus tegere et fucare, quae ex arbitrii sui sensu et propria voluntate faciunt contra Del Vo luntatem. Nam exempli gratia, nonne papisticae illae superstitiones et illusiones, quas Dei cultum vocant, speciosis sapientiae rationibus fulciuntur? Sane Paulus ita loquitur, quum sue iam tempore quaedam imaginariae superstitiones in Dei cultum inveherentur, ahis legales caeremonias retinentibus abstinendo a cibis lego Dei prohibitis, aliis vero hos et illos ritus ex sue sensu fingentibus, quae omnia dicit habere speciem sapientiae et humilitatis. Nam qui his vel illis rebus abstinebant, totidem modis carnem suam domare videbantur. Atque haec eat hodie papistarum doctrina, quadragesimale illud ieiunium laudantium, tanquam necessarium ad carnem domandam et coercendam remedium. Quasi vero domandae carnis ratio sit discrimen illud carnium et piscium, et religio abstinendi a carnis suillae frustulo, facta interim potentate ventriculi et abdominis aliis delicatioribus cibiB ad nauseam usque replendi, in quibus omnibus hominum praeceptis magnam sapientiam ostentant. Sed Paulus fideles admonet de istis, ut discant hominum inventiones fugere, quod inanes et irritae sint, et in fumes abeant. Itaque licet hominum iudicio Saul prudenter fecisse dici possit, quum sacrificium fecit Deum consulturus, et in rebus angustis invocaturus : tamen contrarium apparet ex prophetae Samuelis responso, quum Dei nomine et autoritate Saulem sic alloquitur: Stulte egisti. Quamobrem cognoscamus quidquid sine Dei mandate nobis placet, non modo atultitiam fore coram Deo, sod etiam abominationem, ut dicit Dominus apud Lucam, quod apud homines sublime eat, abominationem else in conspectu Dei. Et tamen ea eat hominum vecordia, ut quidquid animo finxerint, Deo gratum esse debere sibi persuadeant. Sed quaoso, quae convenientia eat inter Deum et homines, Deum, inquam, omnipotentem, et miseros homunciones in terra instar lumbricorum reptantes? Ea sane quao igni cum aqua. Deus enim a nobis vehemens studium in ipsius cultu postulat, et ut sine hypocrisi et simulations colamus cum, et veneremur ex suae voluntatis praescripto. Nos vero carnales sumus et plcni simulationis, ut ait apostolus. Deinde ca eat hominum audaeia et tam stnlta arrogantia, ut in ea se inferant et intrudant quae non oportet. An ideo vero quod temerarii sumus et arrogantes Deus gratum habebit quidquid illi obtulerimus? Sane licet totus mundus in stultam hanc opinionem nor induxerit, Dens tamen irritum ease conat.um nostrum demonstrabit. Istud

enim ratum ease oportet, a viarum Domini praescripto reeedentes semper condemnatum iri hac voce Samuelis: Stulte to gessisti. Licet enim tibi causam bonam fingas, Deus tamen longe secus eat iudicaturus. Hine itaque in genere discamus nullas quaerere excusationes quibus facta nostra tegamus: neque ad nostram mensuram aut statcram et normam eadem appendere et examinare quum de boni et mali diserimine iudicandum eat. Nihil enim aliud quam mendacium et inanis illusio nostra quaecunque commenta deprehendentur, et in operibus infidelitas apparebit. Quare cavendum summopere ne hie falsis nostris ponderibus et stateris locum demur in discernendo bono a malo: red ex solo Dei verbo pendeamus, et ad illud tanquam unicam normam facta omnia dictaque nostra exigamus. Atque ista sunt nobis ex Saulis increpatione retinenda. Caeterum observanda vicissim Samuelis in Saule corripiendo modestia. Nam etsi rex ipse salutet ipsum officiose, nihilominus tamen ab officio non recedit, quin cordate munus suum exsequatur, et Saulem duriter increpet, ut faeti ratio postulabat, et Deus ipse iubebat. Hie igitur insigne exemplar proponitur imitandum omnibus verbi divini doctoribus et ministris, ut nimirum nullis neque minis, neque adulationibus, ab officio deterreantur, red officio sue fungantur: ac si vel odio, vel contemptu premantur, nihilominus tamen in vocatione forti et praesenti animo perseverent, et hominum malitiam gocci faciant, et adversus cam audaciores cant. Sin contra vel honoribus vel blanditiis demulceantur, Deo tamen in primis serviendum sciant, eorumque saluti consulendum, quorum ipsis a Domino cura commissa eat: licet durius excipere illos debeant, et scabiem illorum refrieare, nullo modo parcentes vitiis quotiescunque se occasio obtulerit, ne prodere salutem ipsorum videantur, et in ultimum exitium coniicere. Sed vicissim cavendum ne aliqui se verbo Dei reprehendi moleste ferant; red Paulinam doctrinam usurpent, nimirum ita composites mores babeant, ut intrantes in Christianorum coetum infideles arguantur, et honorem verbo Dei debitum babere cogantur. Nam si Paulus ista de incredulis et miseris hominibus, qui nullum antea divinae maiestatis sensum habuerant, densissimis ignorantiae tenebris immersi, protulit, quanto magis debet habere vim in its qui se verbi divini auditores, et gregis divini oves profitentur? Quare discamus admoniti et durius increpati de peccatis non indignari, neque obloqui et responsare: red modesto et placide correctionem admittere, quae in bonum et utilitatem nostram, a pastoribus aut aliis facta, cedit. Sane Saul non admisit Samuelis reprehensionem : nam coepit tum suffugia quaerere. Et deinceps etiam videbimus cum longius ab officio,