Prev TOC Next
[See page image]

Page 29-30

 

29 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 30 elegi et destinavi. Et ita de se Paulus in epistola ad Galatas loquitur. Quamobrem ita iussus est Samuel Saulem alloqui, quod apud Dei decretum aeternum ita esset constitutum: et deinceps ipso usu ratum faetum est. lam vero procidamus etc. HOMILIA XLVIL

15. Surrexit autem Samuel, et adscendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi adscenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Beniamin. Et recensuit Saaul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. 16. D Saul et 1onathas ilius eius, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benicamin, porro Philisthiim consederant in Machmas. 17. Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Lphra ad terram Sual. 18. Porro alius ingrediebatur per viam Bethhoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Siboim contra desertum. 19. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. 20. Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. 21. Betusae itaque erant aeies vomerum, et ligonum, et tridentium, et securium, usque ad stinaulum corrigendum. 22. Quumque venisset dies pradii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saaule et Ionatha, excepto Saul et Ionatha folio eius. 23. Egressa est autem statio Philisthiim ut transcenderet in Machmas.

CAP. XI V.

1. Et accidit in quadam die ut diceret Ionathas filius Saaul ad adolescentem armiqerum scum : Yeni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2. Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum. 3. R Achias filius Achitob fratris Ichabod ilii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod, sed et populus ignorabat quo isset Ionathas. 4. Erant autem inter adscensus per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene. 5. Unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et al-

ter ad meridiem contra Gabaa. 6. Dixit autem Ionathas ad adolescentem armiqerum suum: Yeni transeamus, ad stationem mcircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino dificile salvare, vel in multis, vel in paucis. 7. Dixitque ei armiger sues : Fac omnia quae placent animo tuo : perge quo cupis, ero tecum ubicunque volueris. 8. Et aat lonathas: B'cce nos transimus ad viros istos: quumque apparuerimus eis, 9. Si tauter loquuti fuerint ad nos, manete, donee veniemus ad vos, stemus in. loco nostro, nee adscendamus ad eos. 10. S'i autem dixerint: Adscendite ad nos, adscendamus,. quia tradidit eos Dominus in manibus nostris : et hoc erit nobis signum. 11. Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum, dixeruntque Phzlisthiam: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. 12. Et loquuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum eius, dixeruntque: Adscendite ad nos, et ostendemus vobis rem. F.t ait lonathas ad armiqerum suum: Adscendamus, sequere me, tradidit enim Dominus eos in manus Israel. 13. Adscendit autem Ionathas manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum, itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger eius interfwiebat sequens eum. 14. Et facta est plaga prima, quam percussit Ionathanet armiger eius, quasi viginti virorwm, in media parte iugeris, quod par boum in die arare consuevit. 15. Et factum est miraculum in easttris per agros, sed omnis populus stationis eorum, qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra, et accidit quasi miraeulum a Deo. 16. D respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin, et ecce multitudo prostrata, et hue illucque diffugiens. 17. Et ait Saul populo qui erat cum co: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Quumque requzsissent, repertum est non adesse Jonathan et armiqerum eius.

Ex superioribus didicimus quam admirandis et inopinatis rationibus Deus populum suum israeliticum liberasset, et Saulem interea ostendisset indignum qui in ullam istius victoriae laudis partem veniret. Nam oportuit ipsum ignominiae parte, quam inurendam illi supra docuimus, iam affici. Itaque hie in primis dicitur Saul, lustrato eaereitu, tantum segcentis hominibus fuisse stipatus: quum antea viderimus illum ingenti multitudine populi cinctum, ut potuerit eaercitum in praelium educere tercentum et triginta mille hominum. Porro Philistaeorum eaercitus efficiebat triginta mille currus

et sex mille equites: peditum vero tantam multitudinem, ut esset sicut arena quae est in littore maris. Quamobrem de populi isra8litici salute actum videtur, et iam praeda certissima Philistaeis futurus. Verum Deus virtutis et potentiae suae ac favoris erga populum splendori viam hie patefacere voluit, ut populus in istis angustiis ad Deum