Prev TOC Next
[See page image]

Page 21-22

 

21 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 22

mur nos nunquam in Dei obsequium compositum iri, quip affectus nostros cohibere et fraenare didicerimus. Itaque si quod periculum immineat, sic timeamus ne horrore et terrore dissiliamus, led affectus nostros cohibentes, in Deum modeste spem nostram coniiciamus. Si quae tristitia invaserit, ne vindict.ae cupiditate incendamur: led ad verbi divini regulam nos componamus. Si quae contra laetitiae occasio se obtulerit, ne insolenter nos geramus, led nos intra verbo divino praescriptos modestiae terminos contineamus. Denique Deum nunqnam ut oportet colemus, quin adversus nostros affectus pugnemus. Atque hie in primis metuendae artes diaboli, novas semper rationes quibus deiiciat nos, et si posset in exitium trabat; molientis. Nam modo immoderata laetitia, modo immensa tristitia, modo metu ingenti, modo aliis variis modis nos adoritur, adeo ut nisi firmo nitamur fundamento, brevi sit eversurus. Atque - idcirco necesse est nos adversus ipsius conatus bene munitos esse, et affectibus omnibus ultro resistere paratos, ne ab illis a Dei cultu avertamur, et ab officio nostro resiliamus. Et de istis hactenus.

Caeterum non est verisimile Saulem ex contumacia fuisse adversus Deum rebellem, et oblatam gratiam reiecisse. Nam necessitate quam sibi finxit ad sacrificandum impulsus est: et satis conspicuum est ilium ab omni ambitione aut arrogantia fuisse in hoc facto alienum, et ab omni contemptu sacerdotalis dignitatis, ut ante diximus. Verumtamen non ideo excusationi locus ipsi ullus factus est. Quamobrem discamus inutiles et irritas fore coram Deo nostras omnes excusationes, si quacunque tandem ratione quod ipsemet praescripserit transgrediamur : ac nullo praetextu posse nostram inobedientiam tegi apud Deum. Tanti enim facit obedientiam, ut neque coelum, neque terra, non denique totus mundus possit coram Deo iustificare inobedientiam peceantes, quemcunque tandem pro se praetextum adferant. Nam quae magis speciosa posset adferri excusatio ista qua. se apud Samuelem Saul tuebatur : Ego to septem dies exspectavi, et tamen non venisti? Quin etiam ego to decennium exspectassem, led quum animadverterem sensim dilabi perterritum populism, in maximis angustiis fui. Verbum hebraeum significat, continui me, ut sit sensus, valde coarctatus sum; quasi diceret, sane libenter voluissem non sacrificare, neque ad sacrificandum cogi: led quum praesens periculum animadverti veluti coarctatus sum et in angustias redactus, ut vel invitus sacrificare sim coaetus. Apparet ergo Saulis excusatio : Ego to inquit, septem dies intra quos to promiseras venturum exspectavi, et interea magno numero coactos hostel adversus me vidi facere incursionem et impetum paratos ad me opprimendum : populum vero contra terrore

pereitum fuga sibi quaerere salutem, quare quid ego in his angustiis fecissem? Ego vero in Deo meum auxilium positum sciebam: ac proinde a me invocandum, et in istis angustiis consulendum non ignorabam. Sed sine sacrificio non poteram. Ita que necessitate ad sacrificandum adactus sum: Deum enim in istis difficultatibus invocare volui : nihilque temere suscepi. Neque enim mihi licebat Deo in consulto adversus hostel copias ducere et irrup tionem in illos facere sine mandato divino, et sine testificatione voluntatis ipsius, quam sciscitari volui usitata ratione, nempe facto sacrificio. Ex quibus apparet Saulem in illa sua rebellione voluisse obe dientiorem videri multis qui cum humilitate Dee obedire se simulant. Sane non poterat maiore ne que speciosiore apud homines virtutis titulo Saul commendari quam quum post exspectatum Sa muelem saerificio facto Deum invocaret. Nam nisi sacrificasset, multorum sermonibus accusatus fuisset, quasi spem in Dei auxilium simulans, tamen non animadverteret hostel in singulas horas. posse illos imparatos aggredi, et opprimere. Nam in dies augeri vires bostium; contra imparatum esse Sau lem; ac quum postularit necessitas auxilio et con silio destitutum iri, quod Deum rite non invocasset. Quare non igitur Dominum rite consuluit, et os ipsius interrogavit? Quare ignavus desedit? ubi pristina virtus? Istis aut similibus vocibus Saul poterat a multis urgeri, si perstitisset, Samuelem ut praescripserat, exapeetare: ac proinde ipsius festinatio et sacrificium magni fieri, ab its qui ex suae rationis sensu de divinis rebus iudicare audent. Sed hoc memoria tenendum est, inanes omnes fore praetextus et excusationes, nisi sententiam quam ipse Deus per Samuelem tulit attendamus, et reos fore semper contumaciae et rebellionis. Ecquid enim Saulem ista iuvant? Septem dies adventum Samuelis praestolatus est: praescriptum tempus elapsum erat: quo elapso solenne sacrificium fecit: minime quidem sibi alienum munus arrogans, ne que eo facto gratiam et autoritatem quaerens, ne que stulta curiositate aliquid a se alienum tentans: led necessitate adductus. Nam undique constrin gitur, inde ab hostibus, hinc a populo ipsum dese rente. Quid igitur hie agat miser, quod consilium in tam angustis rebus illi reliquum est, nisi ut ad Deum confugiat, et auxilium ab illo petat? Sed quomodo petat nisi facto sacrificio? Quare Deum requirit, et ab illo pendere et exspectare auxilium se testatur: denique Saulem dixeris angelicam vir tutem hie prae se ferre. Verum enimvero licet excusationes nostras et bonas intentiones speciosis verbis ornatas in medium adferamus, Deus tamen uno verbo pronunciat, se non accepturum sacrificia praeter ipsius mandatum facta: cui omnino sen tentiae est acquiescendum. Quamobrem hie doce 2"