Prev TOC Next
[See page image]

Page 19-20

 

19 HOMILIA XLYI. 20

gendum, ut quum alii aliis occurrimus, in mentem veniat qui qualesque simus, quamque necesse sit nos Doi misericordiae eommendari, sine cuius ope et bonitate no passurn quidem promovere, neque feliciter quidquam agere possumus. Sed haec obiter dicta sunto: pergamus ad reliqua. Sequitur itaque Samuelem a Saule its salutatum, interrogasse illum, quid feeisset. Ubi observandum Samuelem antequam in Saulem ferat sententiam, facere illi potestatem factum suum defendendi. Ruse sane optima est recti iudicii forma, ut de facto prius constet, quo deinde iudicium fiat. Nao poterat Samuel primo statim occursu inerepare Saulem, et insaniam illi exprobrare : sod quum quaerit ex ipso quid fecerit, defensionem, si quam babebat, iubet cum proferre: qua deinde audita nihilominus hominem condemnat. Porro nobis inquirendum hoc loco, qua in re Saul peccarit. Multi existimant peccasse illum usurpantem sacerdotis officium, quod eum non decebat. Et sane si hoc its esset, graves poenas crimen illud merebatur. Notum enim quae poena deinceps Oziam regem exceperit suffitum ad altare adolentem, nempe lepra qua repente percussus est. Quid its vero? Nempe quod non contentus regia illa quam a Domino consequutus erat dignitate, duo munera confundere voluerit, quao Dominus distinxerat, et manu propria adolere contra legis divinae mandatum. Itaque lepra percussus et regia dignitate spoliatus et exauctoratus est, ac ut reliqui leprosi separatus a reliquis vitam miseram cum summo dedecore et ignominia coniunctam transegit. Yerum non est verisimile Saulem ipsum sacrificium obtulisse sine sacerdote, cuius erat officium ex Dei mandato sacra faeiendi. Neque etiam ipse Samuel poterat rite ex legis praescripto sacrificium offerre et adolere : alioquin non minus quam Saul peccaturus. Ruamobrem falluntur qui existimant Saulem alienum officium usurpasse, quod sibi lege Dei non licebat: et Samuelem qui saeerdos erat exspectare debuisse. Neque enim fuit ex ordine sacerdotum Samuel, qui tantum erat Levita: cui proinde non licuit sacerdotum officium sibi arrogare. Et praeterea sequente capite videbimus interfuisse legitimum sacerdotem Ahiazum de tribu Levi, progenitum ex posteris Eli summi sacerdotis, cuius facta est mentio initio huius libri, filium nempe Phinees, alterum ex filiis Eli, qui vivo patre sacerdotii vices impleverat. Ille igitur sacerdos erat Dee acceptus, qui fuit in acie cum Saule, et nominatim dicitur ephod tulisse, id est sacrum tunicam, undo apparet illum fuisse tanquam mediatorem inter Deum et homines: quod esset figura et imago Domini nostri Iesu Christi servatoris unici. h'uit autem ephod quoddam tunicae genus quod ad Deum consulendum in rebus angustis et dubiis adhibebatur. Ruare Saulis peccatum satis manifestum est, in eo quod,

non quidem alienum, nempe sacerdotale munus invasit, sod nimium festinavit, et praefixum a Domino tempus non exspectavit: ac proinde minime accusandus quasi manu propria sacrificavisset. Sed gravius in eo peccavit, quod quum in promptu remedium haberet, non usus est. Nam quum dilabi populum et metu perculsum se domum recipere videret, cur non advocabat Ahiazum, ut deinceps fecit, et os Domini interrogabat? Nam Deus promiserat se praesentem adfuturum omnibus ipsum in fide et veritate invocantibus. Ahias vero quum ephod haberet, veluti praesentem Christum exhibebat, in cuius nomine familiaris ad Down accessus patet. Ruare quum Saul tantum beneficium praesens neglexerit, merito eondemnatur. Nam primum nimia illa festinatio fuit contraria fidei, et cum rebellione coniuncta : ad quam aecessit ingratitudo, remedium oblatum, si modo advertisset, reiicieDs. Atqui certum est non contemtu aut fastidio Saulem hoc beneficium reiecisse: sod terrore et metu perculsum fuisse, ut neque meminerit ephod, neque sacerdotis. Ex quibus allata superius doctrina clarius elucet, its else nostros omnes affectus cohibendos et fraenandos, ut nos totos in Dei obsequium componamus, et vera fide in eo perseveremus. Ac si forte Deus occultare se videatur, et in mazimas angustias redigamur, nihilominus tamen de ipsius erga nos egregia voluntate persuasi simus, exspectantes eius auxilium opportuno semper tempore praesens adfuturum, modo in illo invocando perseveremus. Et quicunque easus evenerint, omnium rerum nostrarum exitum in illius providentiam reiieiamus, et in illo solo conquiescamus : ac summopere caveamus ne nimium nobis arrogemus, neve Dee nos regendi rationem praescribere velinius. Deinde discendum ex hoc loco, metu in nobis dominante et sensus omues occupante rationi et iudicio locum eripi : adeo ut quaecunque pericula ingruerint, animum statim despondeamus. Nam rebus quidem secundis et prosperis fidem nostrum in Deum iactamus, et pro solo auxiliatore in rebus angustis et difficilibus habemus, denique quisque fiduciam quae in unum Deum est coniicienda praedicat et magnopere laudat: sod ubi ad rem ventum est, et in res adversas incidimus, quibus premimur, tanto metu percellimur, tit ex mente nostra iudieium abeat, et Dei promissiones, de quibus paulo ante tantopere laetabamur et gloriabamur, effluant: Dei voluntatem probare nequeamus, no, que ipsius virtutem meditari : denique tanta perturbatio mentes occupet, ut quo nos vertamus nesciamus. Quare si nos Dei verbo regendos tradere volumus, adversus istiusmodi violentos affectus et passiones, quibus its rapimur et agimur ut bestiae simus an homines incertum sit, pugnandum est. Ruamobrem utilissima est doctrina ista, qua doce-