Prev TOC Next
[See page image]

Page 15-16

 

15 HOMILIA XLVI. 16

esto Achab ille, qui audito nuncio de hostium adventu timore totus percellitur, et instar foliorum in arbore trementium concutitur: neque tamen ad Deum auxiliatorem confugit. Atqui fideles de Dei promissis ita persuasos oportet esse, ut metus cum spe tamen et fiducia coniungatur. Observandum enim quod ait Isaias, in silentio, id est placide et tranquille expectandum divinum auxilium, quod its rationibus quas eommodissimas esse iudicaverit, faciet tandem ut sentiamus. Quare satis apparet ex istis Saulis peccatum, quod tamen in praesentia pluribus persequi non vacat: quamobrem in hoc unum animum nostrum applicemus, ut veritati Doi locum demus, ut ille suum opus its gradibus et rationibus promoveat, quas ipsi videbitur adhibere bonum et necessarium : neque nostra intemperantia et incredulitate, nobis innato vitio, opus ipsius praecipitemus. Sed discamus potius fidem in ipso nostram ita collocare, ne unquam ab ipso recedamus, et hinc inde fluctuantes vacillemus, led illi soli acquiescamus: Atque adeo si morari videbitur, non frustra id fieri persuasum habeamus, atque in ipsius providentiam temporum et opportunitatum administrationem reiiciamus: atque interim sciamus illum sic de nobis fore sollicit.um, ut nunquam ipsius auxilium nos, ne ad momentum quidem, neque ulla in re deficiat, etsi praeter omnem nostram spem et exspectationem id fiat. Nam facere moram nobis videtur, quum precibus nostril interpellatus non primo quoque tempore respondet: et proinde iustam habere nos conquerendi occasionem nobis persuademus. Verism ita fidei nostrae virtute certandum est, lit licet diu multumque Deum exspectaverimus, tamen adfuturum opportuno tempore sciamus, et effecturum ut promissionibus ipsius fruamur. Deinceps vero latam adversus Saulem sententiam audituri sumus, quae nobis instructionis loco esse debet. Nam quamcunque tandem excusationem facto suo praetexuerit, regno tamen deiectus est : quod nimirum Deo sere non submisisset, neque honorem ci debitum reddidisset: led stuite et temerarie holocaustum offerre ex impatientia ante Samuelis adventum, etsi bona intentione coepisset, atque hominibus gratum illud acceptumque fuisset, Deus tamen, ut infra visuri sumus, eum docuit, sibi longe esse acceptiorem obedientiam quam sacrificium.

H()M ILI A XLV 1.

8. Et exspectavit septem diebus, iuxta placitwm Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. 9. Ait ergo Saul, aff'erte

mihi holocaustum et pacifica: et obtulit holocaustum. 10. Quumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat, et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum, 11. Loquutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quea vidi quod populus dilaberetur a me, et to non veneras iuxta constitutos dies, porro Philishim congregati fuerant in 1Vlachmas, 12. Dixi: Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et f aciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum Domino. 13. Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praeeepit tibi. Quod si non f ecisses, iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super hsrael in sempiternum. 14. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum iuxta cor swum: et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populism suum, eo quod non servaveris quae praecepit. Dominus.

Hesterna concione didicimus, verism usum nostrae fidei positum in eo else, ut quod auxilium nobis Deus promisit, patienter exspectemus. Certum enim est Deism pro sua parte temporum opportunitatem in manu babentem, nunquam nobis, ne momento quidem, defuturum. Sed nostri respectu tanta est impatientia, ut nisi quo momento volumus accurrat, res nostrae deploratae videantur. Quamobrem affectus nostros retineri, velut habenis, oportet, ut ipsi pro voluutate operandi spatium relinquamus, quemadmodum nobis utile esse et egpedire cognovit, ne nostro fervore et impatientia ipsum praevertamus. Ac proinde ut heri docuimus, Saul insigne nobis istius rei exemplum proponitur: nam prima quidem fronte videretur exousandus, quod ad septimum usque diem exspectasset, et praescriptum a propbeta tempus iam praeteriisset: ac proinde sacrificium off'erendi libertatem haberet. Deinde et necessitate quadam adductus videtur, non mote proprio, neque ambitione, neque in cultus Dei iudibrium et contemptum: led quod popuius a se dilaberetur et dissiparetur, ac proinde solus a suis reliuqueretur: quamobrem quum nibil sibi reliquum ad salutem arbitraretur, ad extremism istud asylum confugit. Atqui Samuel eum graviter ob factum istud increpat, et ait, stulte illum fecisse, immo insanum et amentem fuisse. Ea est enim vocis illius vis. Samuel quidem sane maturius venire poterat: led mora ilia Deus Saulis obedientiam explorare volebat, eiusdemque ad extremism perseverantiam. Nam sine perseverantia praeterita omnia vana et inutilia. Deus itaque Samuelem aliquam moram trahere voluit, ut exploraret an Saul constanter se iu maximis periculis et angustiis et tentationibus gereret. Nam sane facile est utentibus prosperis et secundis rebus Deo obedire, et nulla re ad contrarium sollicitatis, quare non Mag-