Prev TOC Next
[See page image]

Page 13-14

 

13 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 14

Domino nostro Iesu Christo, qui hoe ipsum ore suo saero pronunciavit. Deus itaque se illis verbis ostendit fore favorabilem et .propitium omnibus suis fidelibus: neque exspectaturum donee gemitus ipsorum ad se perveniant, et in vitae discrimen adducantur: sed se praeventurum eos asseverat. Alibi vero dicit se atatim ubi ad ipsum clamaverint manum habiturum ad auxiliandum ipsis paratissimam. Et alio loco etiam profitetur se aurem attentissimam ad fidelium preces habiturum. Has omnes promissiones quae passim in sacris acripturis occurrunt si in unum oollegerimus, facile iudicabimus Deum non exepectaturum quum in summas difficultates et angustias inciderimus, ut precibus ipsum interpellemus, et auxilium imploremus. Verum experientia prorsus contrarium evenire docemur : quandoquidem in extremum vitae discrimen adducti a mane ad vesperam, et de die millies ad Deum exclamamus, auxilium eius implorantes, et languentes ac paene deficientes vociferamur, et tamen dies abit sine auxilio, et videtur Deus preces nostras non andivisse. Imo crescentibus malis, videtur potius a nobis recessisse, et pro auxilio in mortis discrimen coniecisse. Verum istis rationibus fieri experimentum patientiae fidelium sciendum eat. Neque tamen propterea sibi Deum contrarium. Quod si probe cognitum erit a nobis, minime mirum videbitur quod hie recitatur, nempe Samuelem iussisse Saulem se exspectare; et tamen non tam cito venisse, quam Saul sibi persuaserat. Yerum tamen non defuisse promissis Samuelem certum eat, qui septimo die, ut praedixerat, venit, licet non ea hora qua exspectabatur. Atque hoc diligenter observandum eat. Namque certissimum eat Deum nunquam tardare, neque occasionem permittere ut effluat: sed. semper opportunum auxilium nobis, prout ipse necessarium ease novit adferre. Ideirco dicebat olim Habacuc propheta: Yeniens venaet, et non tardabit: nimirum si quid ad salutem nostram faeiat intueamur, et officio nostro fungamur. Dicit enim eodem loco propheta: Si moram fecerit, exspecta Mum. Quamobrem si sensus nostros col3rcere, et intra patientiae terminos continere possumus, et exspectare ut Deus providentia sua nos regat et operetur, certo persuasos esse nos oportet, ilium nunquam nobis defuturum, neque auxilium suum tardaturum. Sed si nostrae impatientiae locum demus, semper tardare Deum existimabimus. Nam nisi singulis momentis quibus eum invocamus, eius auxilium senserimus, semper moram facere ilium arbitrabimur, et miris modis cruciabimur. Atque hoc israelitico populo et Sauli contigisse videmus : in quibus tanquam in speculo, aut imagine viva, possumus ea quae supra diximus contemplari: nempe Deum, si ilium intueamur, nunquam deesse nobis,

quin opportunum semper adferat auxilium, quandoquidem preees nostras ilium praevenire eertum eat. Verum quomodo in Deum intuebimur, nisi ipsemet conics nobis aperiat, et nos sancti sui aPiritus virtute praeveniat? Sic enim loquitur seriptura, docens apiritum Dei facere in nobis ut ad Deum tanquam ad patrem eonfugiamus, et in ilium omnes curas es sollicitudines nostras coniiciamus. Atque D. Paulus in epistola ad Rom. 8. cap. fideles ad hanc gratiae Dei meditationem hortatur, quum a it spiritum interpellare pro nobis suspiriis inenarrabilibus. Sane inde satis conapicuum eat nos a Deo semper praeveniri, licet longe abesse humanis sensibus et externa specie videatur. Quare lieet Deus vultum suum occultare. vel dormitare, vel tergum vertere, vel nostri oblivisci videatur, tamen iam ab i11o nos conspectos et auditos certum eat: alioquin singulis momentis perituros. Eequis enim nescit diaboli fraudes, qui nobis semper insidiatur, et viribus corporis et animae prostratos momento deficit et opprimit? Nam leo ille eat rugiens, ut aft Petrus, semper obambulans, et quaerens quem devoret. Nos vero tam infirmi, ut vix muscae, ut ita dicam, ad ilium comparati videamur. Quare neceme eat exauditas prius preces nostras, et nos praeventos a Deo, sed non ex nostrae rationis sensu of arbitrio, ut voluit Saul. Cui sane Samuel minime defuit. Nam se iusserat exspectari ad septimum usque diem, quo se venturum promiserat. Sed on die exapectatus non venit. Imo dies ille nondum praeterierat. Sod Saul cum populo taedio afficitur, et non venturum Samuelem suspicatur : itaque stupore quodam et horrore pereutitur : et animi auxins, holoeaustum offerre aggreditur. Conspicuus igitur ipsius ex mera diffidentia lapsus. Scire enim ilium oportuit, Deum diebus et mensibus praeesse et dominari : ac proinde potius producturum fuisse diem ilium, ut temporibus Iosue factum legimus, quam fidem datam falleret. Quid igitur eum impediebat quominus exapectaret diem integrum, donee praeteriret? Sane magnam dubitandi et metuendi occasionem habuit, sensim dilabente populo: verum ad ordinarium remedium illi fuit confugiendum, preces nimirum quibus a Dec peteret ut Samuelis adventum maturaret: et quidquid accideret, Dei verbis fides adhibenda fuit: et non dubitandum quip praestituto et opportuno tempore adesset: ae proinde non metuendum ne falleretur, Dec fidem adhibens. Istud igitur habere debuit Saul adversus diffidentiam remedium. Nam scriptura docet nostram salutem ease in ape et silentio positam: quemadmodum contra increduli tremunt, quum sibi periculum aliquod imminere sentiunt, non consueti ad Deum eonfugere, quoniam in caducis et terrenis rebus fiduciam omnem suam collocant. Testis