Prev TOC Next
[See page image]

Page 11-12

 

11 HOMILIA XLV. 12

despondeamus, et quasi lam de nobis actum sit, desperemus. Quod in hae historia tanquam in speculo contemplari nobis licet. Namque Israelitae subito sunt convocati, et magnos animos gerentes praelium poscere videbantur ante conspectos bostes, sibique facilem victoriam pollicebantur: sed ubi in hostium venere conspectum, repente animum multitudine illorum perculsi, et viribus fracti desponderunt. Quamobrem tanto maiore studio debemus animum applicare ad illam, de qua superius egimus, pollicitationem a Mose propositam, nempe ut quandoquidem certo persuasi sumus nos a Deo in populum suum adoptatos, et certiores facti sumus, nos sub ipsius praesidio tutos fore, et secures, modo ipsum invocemus in veritate, hunc honorem ipsi deferamus, ut in illo solo acquiescamus, et ab ipso pendeamus, certo persuasi ipsius auxilium longe fore potentius omnibus bostium viribus, etsi totus mundus collatis copiis adversum nos insurgeret: immo coelum et terra adversum nos conspiraret. Quapropter ab istis terrenis omnibus sive prosperis, sive adversis rebus oculi sunt avertendi, et ad ipsum convertendi, ut fide omnia superemus. Nam quae minae proponiintur, quae pericula intentantur, simillima sunt ingentibus procellis et tempestatibus quibus in alto pelago solent homines agitari: nam si tempera sunt nubilosa et procellosa, repente concidimus. Quid ita? Quod nempe sells splendorem intueri non possimus, propterea quod alae nos deficiant, quibus supra ipsas nubes transvolemus. Sed lunge dispar ratio est Deum intuendi. Nam ut fides nostra verbo ipsius nititur, ita etiam usque ad coelum ipsum pertingit. Atque idcirco Paulus apostolus in epistola ad Hebraeos ancborae similitudinem adhibet. Nam etsi tempus sit turbidum, et mare procellosum, ut neque coelum, neque terra appareat, ac ne marls quidem fundum inveniatur, tamen anchora proiicitur, ut ea electa navis sistatur, et adversus procellas et tempestates firmetur. Sic apostolus fideles admonet, tit anchoram fidei suae non in terrenas istas res et cadncas, sed in coelum ipsum proiiciant, quae tandem ad ipsum usque Deum perveniat. Nam per Dei verbum supra ipsnln mundum attollimur, ad contemplandum viva fide, et complectendum salutis nostrae remedium. Hoc igitur infigere altius animis nostris debemus, ut quaecunque adversa ingruant, quicunque hostes adversum nos insurgwit, et quascunque minas intentent, et de nostra sahlto conclamatum videatur; nihilominus tamen in Deo spew nostram colloeare ne desinamus. Quandoquidem igitur Deus per verbum suum pollicetur se nobis nunquam det'uturum, illius promissis acquiescamus. Atque ita fiet ut imminentia pericula metuamus quidem, sed non ultra modum: et semper forti animo simus,

quandoquidem auxilium nostrum in Deo situm est, in quo solo, nostram infirmitatem fatentes, conquiescimus. Quare licet infirmi, nunquam tamen adversis ullis rebus deiiciemur, quin Deus ipse labantes sustineat: quemadmodum in priore sua canonica Ioannes nos docet.

Transeamus deinceps ad sequentia, in quibus Saul dicitur constitisse in Galgal, et ibi Samuelem per septem dies exspeetavisse. Quod de Gabaa Saulis, hie commemoratur, fuit a regione Bethaven

qui tamen locus non ita prius nominabatur, sed potius Bethel (quod obiter dictum esto) et nomen impositum Brat a lacobo, quemadmodum satis nota est historic : sed hie ratione eorum quae deinceps contigerunt spiritus Dei loquitur de Bethaven. Nam quod ibi populus ad idololatriam conversus est, licet ad lacobi exemplum et imitationem Dei cultum simularent, quem potius ludibrio habebant, prophetae locum illum, quern antea Iacobus Bethelem nominaverat, idest domum Dei, propter insignem illam visionem quam eo loco habuerat, ut scriptum est Genes. 23 cap. Bethaven dixerunt, ut ita docerent Iacobi posteros pessime in exemplum traxisse Iacobi factum, eo loco altare in quo visionem habnerat erigentis. Nam mandatis Dei parere illos oportebat, qui prohibuerat illos deinceps sibi ullum altare ex sue arbitrio et voluntate construere; quandoquidem Dei erat legis ipsis imponere, et sibi debitum honorem poscere. Deus vero templum in monte Sion aedificari iusserat; populus autem in Bethel sacrificabat: et idcirco prophetae dicunt, Domum illam Bethel in posterum Bethaven, id est domum iniquitatis vocatum iri. Caeterum quod Sauli tempus a Samuele praescriptum dicitur, secundum quod exspectari a Saule debuit, mirum videri posset, et Saulem spe sua interim frustrari. Nam quare Samuel, si a Deo constitutum erat, praescripto tempore non adveniebat? Sane defectus hie apparet maximus, et quidem soli Samueli videtur imputaridus. Et quidem aliquis dicat etiam prophetae nomine abusum ad Saulem decipiendum, ac proinde Dei nomen blasphemis hominum vocibus exposuisse lacerandum. Nam quum Deus aliquid per prophetas edicit, oportet illud impleri re ipsa, ut non frustra Deus loquutus videatur, et nullus hominum mentibus scrupulus in iiciatur. Verumenimvero memoria repetendum uobis est, quod saepe in sacris occurrit, nempe Deum saepe suorum explorare patientiam, quum non apparet ipsis auxilium ferens tam repente quam ipsi optarent, cut sibi persuaserant: cut etiam quando videtur verbo sue quodammodo repugnare. Exempli gratia, apud Isaiam prophetam Deus dicit se cogitasso de nobis subveniendo antequam ad ipsum vociferemur. Quae promissio ad nostri temporis fideles pertinet, vel ipso teste