Prev TOC Next
[See page image]

Page 9-10

 

9 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 10

causam Saul absente Samuele sacrificare quodammodo coactus est, quod tamen ipsi nequaquam licebat. Quamobrem etiam quamcunque tandem excusationem ille praetexat, a Domino condemnatur, quod non patienter Dei mandatum exspectarit, neque illi se totum permiserit. Nihilominus tamen hoc peccatum its copdemnatur, ut reguum ad tempus tandem prorogetur: sed ea tamen lege ne sit diuturna regni possessio, et ad posteros ipsius non transeat: sed tandem cum summa ignominia et dedecore exauctoretur. Hie igitur in primis observandum, bellum suscepturos licet iustum, adversus hostes iniuriis lacessentes, oportere longius quam in primum belli diem intueri. Nam Ionathanus quidem et qui illum sunt comitati milites praesentes et fortes animos habuerunt, ut licet panci numero, et vix onus adversus mille, adeo ut magnos reportare triumphos nequirent, tamen ausi sint tam numerosum Philistaeorum exercitum adoriri: qua in re neque Ionathanum, neque ipsius milites vituperare possumus: sed populum graviter peccasse dicimus. Nam facile ad tubae sonitum et clangorem excitus, ad pugnam sese comparasse visus est, sed nihil amplius cogitasse. Yerum meminisse nos oportet illius similitudinis qua Dominus poster Iesus Christus utitur, inquiens, oportere eum qui bellum aliquod molitur, sedendo secum rationes belli omnes et sumptus expendere antequam quidquam aggrediatur. Ac sane facile est hostes laeessere: sed cavendum ne viribus illis impares, licet primo impetu multa nobis polliceamur, tamen ad illorum eonspectum terreamur, et animos illos quos antea gerebamus cum dedecore deponamus, et quum ad manum erit ventum, despondeamus. Nam fere fit, quod summopere observandum est, ut qui ante eonspectos hostes fortissimi videbantur, tandem instar ebriosorum hominum collabantur. Solent enim bene poti homines magnam fortitudinem. prae se forre : ut nulla vis else maior posse videatur, eo usque ut cornubus coelum ipsum contingere et ferire velle; et summis regibus et monarchis sese adaequare minitentur. Sed si perendie crapulam exhalarint omnium timidissimi conspiciantur; aut si adhuc sopiti excitentur, in maximos terrores incidant. Quamobrem summopere fugiendos istiusmodi turbulentos impetus sciamus, et moderandos affectus nostros, ne ultra modum efferamur, sed longius quam quae nor, cireumatant intueamur, nempe ut diligenter inspiciamus sintne futuri consiliorum nostrorum exitus initiis similes: quae licet initio favere nobis videantur, cavendum tamen no parva quaedam levisque felicitas, ingens secum in posterum malum trahat. De istis serio quotidie cogitandum, ut tanquam habenis retineamur, ne altius capita efferentes, tanto foedius deiiciamur, et insigniorem rui-

nam faciamus. Quamobrem in hac historia tanquam in speculo lieet eorum contemplari statum qui temere multa suscipiunt, ut sapere discamus, et in officio nos eontinere. Nam audito olangore tubae populum isra46liticum ad Saulem magno eoncursu coactum fuisse eonspicimus; et quidem ad pugnam paratissimum, ut nihil nisi cum hoste manus conferre velle videretur : sed ubi immensam multitudinem conspexisset Philistaeorum hostium qui eo loco castrametati fuerant, cum triginta millibus curruum, et sex miilibus equitum, ac reliqua multitudine peditum immensa, sicut arena quae est in litore,maris, vehementer territus et consternatus est, ut sensim singuli dilapsi domumque regressi sint: ut hostes illis solo aspectu territis et fugatis ad pugnam venire minime fuerit necesse, nec de persequendis its laborare, qui solo adspectu hostium territi sponte dilabebantur, et fuga sibi salutem quaerebant. Quae quum nobis ante oculos subiiciantur, discamus non egredi modestiae terminos, et procul a eonflictu et ictibus eollocati, non praedicare fortitudinem, ne ubi ad manum erit ventum, metu perculsi dilabamur. Sed mature singulos eventus provideamus, et omnia etiam tuts. metuamus, no ineauti deprehendamur, et tanquam re nova et insolita, de qua nunquam cogitaverimus obruamur. Caeterum hinc etiam observandum qualia sint hominum ingenia, quum dicuntur Israelitae solo Philistaeorum adspeetu territi. Semper enim ad haec inferiora et caduca convertimus oculos, et si quid arridere nobis et favere primo visum fuerit, statim efferimur, et superbe atque insolenter de nobis sentimus: contra si quid gravius immineat, statim concidimus, et instar aquae diffluimus. Denique prout varia rerum apparet species, subinde mutamur Proteo instabiliores, modo metu diffluimus, modo rerum laetarum adspectu, efferimur: si mundus arriserit, si blanditiis delinierit, si viribus instructi ad resistendum hostibus fuerimus, nullum modum servabimus, et malitiam ac perversitatem innatam prodemus : denique audacia et arrogantia tanquam phrenetici agitabimur. Ex quibus omnibus apparet nos quaecunque nobis proponimus, idola facere, et res creatas quas Deus nobis in auxilium dederat adorare. Neque vero stoicam avaas9j66av invehimus. Nam et rebus secundis gaudendum est, et laetis fruendum, et in its Dei favor contemplandus : verum tamen sic ut ad Deum semper assurgamus, et illum solum intueamur, ab istis .rebus inferioribus et terrestribus oculos avertentes. Nam unde fit ut saepe nostra spe excidamus, nisi quod honore debito Deum spoliam~us. Inde accidit, ut si minae proponantur, si pericula ingruant, si duces non habeamus, si munitiones necessariae desint, si quid denique defuerit, statim metu percellamur, animum