Prev TOC Next
[See page image]

Page 7-8

 

7 HOMILIA XLV. g

designatus et approbatus rex fuisset: sod ad vitam priorem rusticam reversum fuisse, et Samueli se regendum permisisse, ut a parentibus pueri gubernari solent. Sed non conveniunt ista cum superioribus: nam textus istius sensus hie est simplicissimus, Saulem unum tantum annum adhuc regnavisse, quum ipsi regnum est confirmatum, ut supra vidimus: deinde biennium regnasse donee ea quae deinceps sunt recitanda contigissent. Itaque sic ista recitantur ad seriem historiae contexendam, Saulem a Deo fuisse electum regem antequam de hostibus primam illam victoriam reportasset: et in regia potestate confirmatum, nullo reclamante

deinde vero biennium regnasse, donee per filium lonathanum bellum adversus Philistaeos capitalissimos Israelitarum hostes renovaret.

Quaeri vero non immerito potest an iusta suscipiendi belli fuerit occasio, an vero temere susceptum sit. Ac Ionathani temeritati tribui fortasse posse videbitur, ut sunt iuvenes fervidiores et in multis temere suscipiendis audaciores. Quare temeritati Ionathani istud adscribi posse videbitur, qui proximus praesidiariis Philistaeorum militibus illos ultro sit adortus. Neque enim legimus illum antea consilium suum cum patre communicasse, aut in mandatis a patre habuisse, aut a Samuele autoritatem accepisse. Verum exitus ostendit istud bellum non fuisse a Domino reprobatum. Et quoniam supra dictum est, populism vires resumpturum, et in integram libertatem asserendum, et do hostibus suis triumphaturum, inde possumus colligere, Ionathanum non temere Philistaeos adortum

sod quum animadverteret partem haereditatis Israelitarum a Philistaeis occupari, et praesidiis armisque teneri, quasi devinctos Israolitas sibi subiicere vellent, quod Doi promissionibus prorsus repugnabat, quibus Deus spem Israelitis fecerat tranquille possidendi terram quam ipsis dederat, merito praesidiarios illos milites aggressus, disturbare conatus est, et praesidiurn occupare. Et sane non temere id fecisse Ionathanum ex sequentibus apparet, quod non modo Saul filii sui factum probavit, sod ipso etiam Samuel, qui fuit tanquam os Domini, et organism spiritus sancti. Quamobrem ex its fit satis conspicuum, non debuisse lonathanum forre illa praesidia quae terram sanctam occupabant, quam Deus ipso populo suo in haereditatem dederat: et quibus veluti captivus popnlus (lctincbatur, et agros colere prohibebatur, propriaque domo exsulare cogebatur. Deinceps igitur dicitur Saul tuba clanxisse, et sua autoritate et tnandato pcrcussos illos praesidiarios milites declarasse. Neque cnim sit: Filius meus Ionathanus istud bellum excitavit, sod percussit Saul stationarios milites Pliilistaeorum, quibus premebamur. Deinde videmus Saulem non sine mandato Del Samuele internuncio, bellum

istud suseepisse: quandoquidem inter eos eonvenerat ut Gi galem populus convocaretur, et ibi convenirent. Quod sane fieri non poterat, nisi Deus autorem huius belli se demonstrasset. Quod vero tandem malus exitus belli huius fait Saulis culpa contigisse videbimus. Nam etsi Deus victoriam Israelitis dedit, et a se profectum istius pugnae initium palam declaravit: tamen victoriae fruetus quodammodo luetuosus fuit in persona Ionathani, quoin pater temere neci dare cogitavit, nisi populi precibus et intercessionibus ilii cautum esset. Sane de vita periclitatus est, quod tanutm de favo mellis degustasset, intincta in ilium extremitate baculi, ut collapsas vires reficeret. Culpa vero Saudis illa contigerunt, quam tamen multis aliis deinceps auxit, nam exinde nunquam destitit, malum malo cumularo. Quidam vero exponunt illum regnasse biennium, quod postquam sacrificasset absente Samuele exauctoratus sit, quandoquidem Samuel minatur regnum ipsius non stabilitum iri: et non longo post tempore mortuus est: sod iste sensus videtur nimis eoactus, et ab ipso textu alienus. Quare hoc in praesentia sufficiat, quitiquid tum accidit, Dei providentia et voluntate factum fuisse: et non ausu temerario Ionathani praesidium hostium adorientis. Caeterum hinc observandum, non admodum fidelem regi fuisse populum. Nam post tubae quidem sonitum singuli commoti sunt, et ad obediendum parati. Verum quum ad pugnam ventum est antequam in hostium conspectum venirent, collapsi sunt, et animum desponderunt: alii quidem in cavernas et speluncas fugientes, alii in montes et praerupta saxa, alii in deserta, et antequam vel ictum accepissent, adversum se sententiam tulerunt. Quid its? Nempe quod hostium suorum vires ex humano captu metiantur: et non attendant quae in lege praescripta sunt a Mose: Quum tibi adversus hostes pugnandum erit, noli intueri an hostes tui lint instructissimi et magno numero : sod certo persuasus esto Deum to invictissimo robore et virtute donaturum. Quare si a tuis partibus steterit, cave quidquam metuas, certo enim victoria tibi promittitur. Sed istae Doi promissiones ex mentibus ipsorum elapsae, nullum spud eos locum habebant: et maiore Saulem bonore et reverentia colebant, quam Deism ipsum, cuius tamen unius ope et auxilio fretos esse oportebat, etsi mille ipsis mortis imminerent discrimina. Summam igitur istius populi ingratitudinem tum turpis fuga prodebat, cum summa. incredulitate coniunctam. Porro dicuntur itorum a Sattle collecti animos sumsisse, seseque velut ad praelium comparasse: verum ubi viderunt Samuelem praefixo temporc non advenisse, novo terrore perculsi et velut borrore perciti dilapsi fuisse, et se domum suam recepisse, et Saul derelictus ab illis fuisse. Quam etiam ob