« Prev 84 Next »

Chapter 84

1victori filiorum Core canticum 2placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob 3dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper 4continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui 5converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos 6noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem 7nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te 8ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 9audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam 10verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra 11misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt 12veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 13sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum 14iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

« Prev 84 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |