Contents

« Prev 1 Thessalonians 2 Next »

Chapter 2

1nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit 2sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 3exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo 4sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 5neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 6nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 7cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 8ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 9memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 10vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 11sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 12deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 13ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 14vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 16prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 17nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 18quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas 19quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20vos enim estis gloria nostra et gaudium

« Prev 1 Thessalonians 2 Next »
VIEWNAME is workSection