Contents

« Prev 1 Maccabees 1 Next »

Chapter 1

1et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 2constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae 3et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius 4et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius 5et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum 6et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 7et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 8et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 9et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo 10et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra 11et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 12in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 13et bonus visus est sermo in oculis eorum 14et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 15et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum 16et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum 17et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna 18et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine 19et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi 20et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti 21et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel 22et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi 23et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia 24et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam 25et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna 26et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum 27et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est 28omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant 29et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem 30et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna 31et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 32et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel 33et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 34et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt 35et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem 36et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem 37et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum 38et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel 39et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem 40et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam 41sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 42secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 43et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam 44et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi 45et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum 46et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae 47et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei 48et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes 49et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel 50et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia 51et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei 52et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur 53secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent 54et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare 55et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram 56et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis 57die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 58et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 59et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos 60et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum 61in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus 62et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare 63et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi 64et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant 65et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis 66et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt 67et facta est ira magna super populum valde

« Prev 1 Maccabees 1 Next »
VIEWNAME is workSection