Contents

« Prev 1 Corinthians 5 Next »

Chapter 5

1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis 9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

« Prev 1 Corinthians 5 Next »
VIEWNAME is workSection