Contents

« Prev 1 Chronicles 14 Next »

Chapter 14

1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum 2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel 3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon 5Iebar et Helisu et Eliphaleth 6Noga quoque et Napheg et Iaphiae 7Elisama et Baliada et Eliphaleth 8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim 10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua 11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri 13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum 15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera 17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes

« Prev 1 Chronicles 14 Next »
VIEWNAME is workSection