Contents

« Prev Titus 3 Next »

Chapter 3

1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse 2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines 3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem 4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae 8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus 9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae 10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita 11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus 12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare 13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit 14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi

« Prev Titus 3 Next »
VIEWNAME is workSection