Contents

« Prev Romans 9 Next »

Chapter 9

1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto 2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem 4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa 5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen 6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel 7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen 8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine 9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius 10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro 11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui 14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor 16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei 17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra 18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat 19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic 21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam 22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum 23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus 25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam 26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi 27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient 28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram 29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus 30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est 31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit 32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis 33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

« Prev Romans 9 Next »
VIEWNAME is workSection