Contents

« Prev Psalm 36 Next »

Chapter 36

1ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem 2quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident 3spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet 6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem 7subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias 8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris 9quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies 11mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis 13Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 15gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 17quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 18novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 21mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 22quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 24cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 26tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 29iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam 30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 34expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 37custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 38iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 39salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

« Prev Psalm 36 Next »
VIEWNAME is workSection