« Prev Psalm 119 Next »

Chapter 119

1canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me 2Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa 3quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis 5heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar 6multum incola fuit anima mea 7cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis

« Prev Psalm 119 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |