« Prev Proverbs 7 Next »

Chapter 7

1fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi 2serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui 3liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui 4dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam 5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit 6de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7et video parvulos considero vecordem iuvenem 8qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur 9in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

« Prev Proverbs 7 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |